Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/74

Haec pagina emendata est
44
de nostri temporis

studuerit, nemo recte praeterea proferre potest. Nam ita comparatum animadvertimus, ut qui in uno doctrinae genere omnem adjunxerit animum, omnemque vitam collocarit; eam artem scientiamque caeteris praestare omnibus, et cuique rei optimam esse existimet; et in quosvis alienissimos usus traducat: nostrae forsan imbecillitate naturae, qua ex nobis, nostrisque rebus delicias facimus. Quare ne falsa judicia protulerim, si de omnibus, de Eloquentia vereor maxime; quia profiteor. Haec dixi ad obtinendam mei muneris, morumque meorum dignitatem. Si quis vero ipsis rerum momentis res ipsas reprehendat, gratias ei habuero maximas, si me ab aliquo errore deduxerit; aeque tantas, vel si voluerit.



_________