Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/73

Haec pagina emendata est
42
studiorum ratione
illustres dicti sunt, similes esse videntur: qui quanquam censum Senatorio longe ampliorem haberent, in equestri tamen ordine modestia consistere voluerunt. Igitur pro meo Eloquentiae Professoris jure, nedum officio, hoc tractandum sumpsi argumentum: neque ad id ulla alios obtrectandi, vel me ostentandi prava abduxit libido. Etenim, ut, Æquanime Lector, vidisti, ubi incommoda censui, Auctores praecidi: et sicubi eos appellare necesse fuerit, eos non sine summa honoris significatione, uti et me homuncionem, et illos tales, tantosque viros decuit, nominavi. Ipsa autem incommoda, per sedulitater, quanto potui majorem, attenuata, modestissime exposui. Nam ab ineunte pueritia eam mihi legem, quam imbecillitas humano generi sanxit, irrogavi; uti alios mea vellem, ita aliena me peccata aequi bonique consulere: maxime ubi alii innumera, ex maxima recte fecerint; et in minimis prave pauca: ego in nugis innumera fortasse peccaverim. Me vero in hac Dissertatione nihil omnino jactavi: idque adeo cavi sedulo, ut quanquam ea speciosum Titulum praeseferre posset: De Recentiori, et Antiqua Studiorum Ratione conciliata; nihilominus maxime vulgarem concepi; nam
Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
velim. Mea autem circa id argumentum excogitata nullis magnificis ornavi verbis: ne injuriam facere viderer tibi, Erudite Lector, qui tuo judicio duceris: et jus esse tuum intelligis, de Scriptore in alterutram partem judicare. Sed nonne replicaverit, id gloriosi est, quod dixerim, me novam rem in literarum Rempublicam apportare? Minime vero: nam novitas proprium laudis argumeutum non est: ridicula enim, et monstra novitate censentur. Iilud vero laude dignum, recte nova dixisse: quod ego tibi, Lector, communique eruditorum judicio virorum permitto; a quibus profiteor, me nunquam esse dissensurum. Nam id in omni vita unum maxime formidavi; ne ego solus saperem: quae res plenissima discriminis semper mihi visa est; ne aut Deus fierem, aut stultus. Sed idem objecerit, me satis rebus ipsis ostentasse magnificum, qui omnia sapientiae studia mihi subjecerim: et de iis, tanquam in omnibus versatissimus, judicia rotundo ore protulerim. Sed qui id objicit, quae haec sint judicia, quaeso, animadvertat: nempe, ut doctrina alia alii prosit, vel obsit; et qua ratione obesse non possit: quod judiciorum genus, nisi qui
horum.... nihil egregie, praeter caetera ....et tamen omnia haec mediocriter