Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/71

Haec pagina emendata est
41
studiorum ratione
Quare tantum abest, ut Romanis ulla Studiorum Universitate opus esset; ut nullam prorsus fundari interesset. At verso in Principatum statu, quia Romanorum Principum interfuit, Jurisprudentiae mysteria vulgari; et scriptorum multitudine, sectarum divisione, opinionum varietate ejus doctrina amplior facta est; ad eam denique profitendam Academiae Romae, Constantinopoli ac Beryti fundatae sunt. Quanto igitur magis Universitatum nos indigi, quibus Sacri Libri, et cum iis Orientales linguae, Canones Conciliorum, quae in aliis, atque aliis Asiae, Europae, Africaeque nationibus, et urbibus ab Apostolis ad nos usque sunt habita; Romanorum, Langobardorumque leges, de Feudis Consuetudines, Doctrinae Graecae, Latinae, Arabicae in nostrarum usus Rerumpublicarum importatae, sunt pernoscendae! Ad haec addas librariorum menda, librorum plagia, et imposturas, alienae manus irreptiones: quibus legitimos Auctorum partus vix agnoscimus, vix germanos sensus assequimur. Ita ut quum, quod nos scire oportet, tot libris contineatur, quorum linguae intermortuae, Respublicae deletae, mores ignorati, codices corrupti; una quaevis ars, scientiaque adeo difficilis facta est, ut vix singuli, ad singulas profitendas sufficiant. Itaque Studiorum Universitates nobis institutae sunt, et omni disciplinarum genere instructae, in quibus aliis alias doctrinas, sue quisque scientissimus, tradunt. Sed huic commodo illud incommodum objicitur, quod artes, scientiaeque, quas sola Philosophia uno tanquam spiritu continebat, hodie divisae et distractae sunt. Antiquitus ita constabant Philosophi, ut non solum mores suae cujusque doctrinae convenientes, sed ipsum disserendi genus accommodatum haberent. Socrates, quia nihil se scire profitebatur, nihil quicquam ipse afferebat in medium, sed minutis interrogationibus, se a Sophistis velle discere simulabat: quibus datis suas conficiebat inductiones. Stoici, quibus mentem veri regulam esse, et sapientem nihil opinari placebat; ipsi indubie vera pro suo jure sumebant: et ea, per vera secunda, tanquam per annulos, ad dubia usque catenabant: et sorite, suo telo utebantur. Aristoteles, qui, et sensu, et mente verum dijudicari volebat, syllogismo utebatur: quo communiter vera dabat, ut in specie dubia sibi certa redderentur. Epicurus vero, qui sensibus notionem veri demandabat; nec dabat quicquam; nec accipiebat ab adversariis; sed res nuda, et simplici oratione explicabat. Hodie autem auditores, forte ducti ab Aristotelico in dissertatrice, ab Epicureo in physica, a Carthesiano