Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/61

Haec pagina emendata est
31
studiorum ratione
stros in caussis veris Oratorum, in fictis Declamatorum invasisse possessiones: uti Jacobus Cujacius de se diserte profitetur: quod, si quando ei caussae deessent verae, in quaestionibus scholasticis Declamatorum exercebatur. Quam caussam inter alias corruptae eloquentiae gravissimus quisquis ejus libelli sit Author, non numerat: fortasse, quia hoc malum sub ea tempora oriri incipiebat: et mala sub ipsis nascendi initiis difficillime sentiuntur, et vel prudentissimos fallunt. Sed, ut ad rem, eo, quo marravimus pacto res Jurisprudentiae Romanae commutatae. Jurisprudentia prius rigida, arcanum erat potentiae Patriciorum adversum Plebem: deinde benigna arcanum fuit Romanorum Principum adversus Patricios. Quare Reipublicae liberae interfuit, eam non vulgari: postea interfuit Principum, non esse celatam. PriusComparatio antiquae et novae Jurisprudentiae. publici juris privatum arcanum erat: deinde publicum arcanum; privatum omnibus palam factum. Olim docebantur prius juris publici prudentiam; deinde transibant ad respondendum de privato: hodie in privata jurisprudentia spectati ad consulendum de republica transeunt. Triplicis juris una olim prudentia; nunc triplex, sacra, publica et privata. Et haec ipsa privata olim ad genera, hodie ad species magis spectat. Quare leges olim de iis quae ut plurimum accidunt; nunc de minutissimis factis conceptae sunt: ac proinde olim paucae leges, innumera privilegia; hodie leges ita minutae, ut innumera privilegia esse videantur. Igitur merito prius erat Scientia Justi; hodie est Ars aequi: hoc est prius universalis et rigida; hodie particularis et flexilis: nam scientiae severae, nec quicquam declinant; artes autem commodae et morigerae sunt. Indidem prius facta aequa injusta erant, nisi ad jus fictionibus traherentur: hodie jura injusta sunt, nisi benigna interpretatione ad facta accommodentur. Itaque olim tota Jurisprudentiae laus erat, ut commentis quibusdam facta aequa evaderent legibus quoque justa: hodie, ut leges justae benignis interpretationibus sint, etiam factis aequae. Unde Jurisprudentes olim ex instituto tuebantur verba; hodie ex instituto defendunt mentem: et in quaestionibus legitimis Jurisconsulti olim verba, Oratores mentem legum patrocinabantur: hodie Jurisconsulti Oratorum funguntur munere. Et quia leges certae, facta infinita; et jus ad leges, facta ad aequum spectant; olim pauci, hodie innumeri de jure libri. Et in summa mutato Jurisprudentiae arcano cum mutata Republica, mu-