Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/56

Haec pagina emendata est
26
de nostri temporis

legum caussis virtutibusque, et de earum interpretandarum ratione, quantula ejus ingentis operis pars est? et tamen omnem Jurisprudentiae Artem expediunt. Quamquam quid hoc verbi est Ars prudentiae, cujus una ars est Philosophia? Nam si cum auctore Methodi Juris Civilis satis docto eleganter loqui velimus, Priora philosophiam Juris continent; reliquum totum corpus historiam; ego vero praeterea et ingentem generis judicialis Topicam continere affirmarim. Nam quid est, quod immensa librorum de Jure mole cum nobis sit, tum post Edictum Perpetuum Romanis fuerit, de quo Romanis antea admodum pauci, Graecis omnino nulli? Quia apud Graecos Philosophi Juris philosophiam, nempe doctrinam de Republica, de justitia, legibusque tradebant: qui Pragmatici dicebantur, leges Oratoribus ministrabant: Oratores autem in caussis ex facto ipso aequi argumenta inveniebant. Quare, cum apud Graecos Jurisprudentia, et Philosophorum scientia, et Pragmaticorum de legibus historia, et Oratorum facultate contineretur; apud eosdem de philosophia innumeri, orationum quamplurimi, nulli autem de jure libri erant. Philosophi autem Romanorum ipsi erant Juriscunsulti, ut qui in una legum peritia omnem sapientiam posuerunt, sive sapientiam, heroicorum temporum meram conservarunt: etenim

....Fuit haec sapientia quondam,
Publica privatis secernere, sacra profanis,
Concubitu prohibere vago, dare jura maritis,
Oppida moliri, et legea incidere ligno.
Quare eadem definitione Romani Jurisprudentiam, qua Graeci Sapientiam divinarum, humanarumque rerum notitiam definiebant. Cum autem ea sapientia justitia et civili prudentia tota ferme constet; doctrinam de Republica et de justitia multo rectius, quam Graeci, non disserendo, sed ipso usu Reipublicae perdiscebant. Itaque veram, non simulatam philosophiam sectantes (nam de his temporibus verba Jurisconsalti verius dici possunt), in iis virtutibus prius publica persancte obeundo munia, magistratas nempe, et imperia se firmabant: senes tandem aetate earundem virtutum compote ad Jurisprudentiam animum, tanquam ad honestissimum vitae portum appellebant. Sed et ipsa Jurisprudentia Patricii, tanquam arcano potentiae utebantur. Cum enim tres essent Romanorum civium ordines, Plebs, Eques, Senatus; nec Patricii ullum in ea ordinem facerent: nulla certa eorum ratio habebatur, nisi