Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/55

Haec pagina emendata est
25
studiorum ratione

stianum nomen sponte sua concesserunt; nec tamen eorum religionis ac philosophiae monumenta deleta sunt: divino certe consilio, ut in omne aevum utraque ad exemplum collata, illa humana, nostra prorsus divina videretur.

HactenusScientiarum adjumenta. de scientiarum instrumentis; nunc de nostrae Studiorum Rationis adjumentis disseramus. Et quod de multis rerum argumentis, quae a prudentia sunt, artes redactas habeamus, vereor, ne damno potius nostrae Studiorum Rationis, quam lucro apponi necesse sit.De Artibus quas componi sudent res quibus prudentia moderatur. Nam de iis rebus, quibus prudentia moderatur, artes, si multae, nullae; sin modicae, multae sunt. Qui enim omnia prudentiae in artem redigere conantur, principio inanem insumunt operam: quia prudentia ex rerum circumstantiis, quae infinitae sunt, sua capit consilia: quare omnis earum comprehensio, quam amplissima nunquam est satis. Deinde consuefaciunt auditores, ut communibus praeceptis adhaerescant: quo nihil in actu rerum inutilius experimur. Quamobrem ut usui sint artes, quae prudentia constant, uti Oratoria, Poëtica, Historica, Deorum Compitalium instar sint; et tantum demonstrent, quo, et qua sit eundum: nempe per philosophiam ad ipsius optimae contemplationem Naturae. Quum enim una excolebatur Philosophia, sive adeo una optima spectabatur natura; maximi in quoque istarum artium genere scriptores apud Graecos, Latinos et nostros floruerunt: artibus autem apud quosque eorum excultis, non perinde clari extiterunt. Exequamini, quaeso, de singulis rationem; et me nihil falsi dixisse invenietis. Quapropter qui artes ac disciplinas, quae nedum omnes, sed cunctae in philosophiae gremio continebantur, et ab ea, et inter se ipsas diviserunt; mihi Tyrannorum similes fuisse videntur, qui amplissima opulentissimaque ac frequentissima hostium urbe potiti, quo tuti porro ab ea sint, urbem delent, et cives per pagos longe dissitos dissipant: ut ne ultra suae urbis magnificentia et opibus, suorumque numero freti spiritus, animosque efferre, neve conspirare, et alii aliis auxilio esse possint.

IdAnimadversiones in interiorem Historiam Jurisprudentiae latine. ipsum speciatim nostra Jurisprudentia confirmemus, quae, quia Graecis ignota et priscis Romanis prorsus alia fuit; quaedam praecipua, quae hac in re insunt, et nostri argumenti sunt, dicere necesse est. Quatuor priores tituli primi Pandectarum libri, quibus, quae dicunt Graeci Priora, absolvuntur, sive doctrina de Jurisprudentiae natura, ejusque fine, justitia, argumento nempe jure, seu justo, de