Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/53

Haec pagina emendata est
23
studiorum ratione

quoque, qui hodie maxime celebratur, nempe verum in idea, sive ex genere, in re Poëtica adprime utilem arbitror. Neque enim in ea sum sententia, Poëtas falsis praecipue delectari: quin affirmare audeam, eos aeque ac philosophos ex instituto vera sequi. Nam Poëta delectando docet, quae severe Philosophus: uterque docet officia: uterque mores hominum describit: uterque ad virtutes excitat, et a vitiis abducit: sed Philosophus, quia cum eruditis rem habet, id disserit ex genere; Poëta vero, quia cum vulgo agit, sublimibus personarum, quas fingit, factis, dictisque, tanquam exemplis quodammodo excogitatis persuadet. Quamobrem Poëtae recedunt a formis veri quotidianis, ut excellentiorem quandam veri speciem affingant; et naturam incertam deserunt, ut natura constantem sequantur; atque adeo falsa sequuntur, ut sint quodammodo veriores. Rigor hic humanarum actionum, ut quis in omnibus, et per omnia sibi constet, optime a Stoicis, quibus Recentiores respondere videntur, docebatur. Unde ii merito suae Stoicae sectae principem asserebant Homerum, qui Aristoteli princeps poëticorum mendaciorum est artifex. Quapropter per quas ipsas caussas nostrum studiorum finem prudentiae civili obesse docui; eum Poëticae conducere judicarim. Nam prudentia in humanis actionibus vestigat verum uti est, etiam ab imprudentia, ignorantia, libidine, necessitate, fortuna: Poësis tantum ad id verum spectat, uti natura et consilio esse debet. Et recentiorem Physicam rei Poëticae commodam esse existimarem: nam Poëtae phrases bona ex parte usurpant, quibus naturales rerum caussas explicant; sive in dictionis poëticae admirationem, sive in antiquae possessionis argumentum: quod antiquissimi Poëtarum physici fuerint. Unde illa sanguine cretus, pro genito: abire in auras, pro mori: ignis circa praecordia fervens, pro febri: concretus in aëre vapor, pro nube: excussus nubibus ignis, pro fulmine: terrae umbrae, pro nocte; omnes temporis partes Astronomorum definitionibus descriptae; et metonymia caussae pro effectu apud easdem tantopere celebrata. Igitur quando recentior Physica sensibiliores caussarum imagines a Mechanica potissimum, qua utitur, tanquam instrumento, describit; ea commodius Poëtas novarum genere locutionum instrueret.

CredoCharacteres Ethicae et Christianae Religionis. equidem, vos haudquaquam miratos esse, quod instrumenta scientiarum omnia persecutus, nulla de Christiana Theologia verba fecerim: neque enim existimavi,