Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/52

Haec pagina emendata est
22
de nostri temporis

iarum, et divinis numeris Virgilium exprimunt, Torquatos numerat, et recenset; linguam, quibus partibus potissimum beatissima est, non excolemus? Igitur qui neque in Physicum, neque in Mechanicum eruditur; sed ad Rempublicam, vel Foro, vel Senatui, vel sacris concionibus instituitur; in hisce studiis, qua methodo traduntur, nec puer, nec diu immoretur: Geometriam per formas ad ingeniosam rationem addiscat: Topicam excolat: et de natura, de homine, de republica libero ac nitidiori disserendi genere in utranque disputet partem; ut quod probabilius, verisimiliusque in rebus sit, amplectatur: ut ne in summa nostri sint scientiores antiquis, et nobis sapientiores antiqui: nostri veriores antiquis, et nobis eloquentiores antiqui: sed ita sapientia, eloquentia aequemus, ut scientia superamus antiquos.

DeDe relatione poësis cum methodo geometrica, philosophia et nova physicae scientia re autem Poëtica nihil singillatim disserui: quia poëticus instinctus Dei Optimi Maximi donum est, nec ullis instrumentis parari potest: quia tamen, qui ea facultate divinitus afflati sunt, si eam ipsam literarum studiis exornare velint, ut omnium studiorum florem quendam excolant, necesse est; de eadem extra ordinem quidem, non tamen sine omni ordine, quae nostri argumenti sunt, disseramus. Criticam nostri temporis Poëticae obesse diximus, sub eo temperamento, si pueris tradatur: nam iis et phantasiam obcoecat, et memoriam obruit.: et Poëtae optimi phantastici sunt; et peculiare eorum numen Memoria, ejusque soboles Musae. Sed si adolescentes, utraque mentis facultate firmati, eam artem edoceantur, eam Poëticae rei conferre putem: quia Poëtae ad verum in idea, sive ex genere, ut paullo inferius dicemus, spectant. Et methodus geometrica quamplurimum ad contingenda mendacia poëtica conducit: nempe ut tales per omnem fabulae tractum perpetuo gerantur personae, quales semel principio inductae sunt: quam artem Homerus omnium princeps, ut tradit Aristoteles, docuit: et, ut idem philosophus animadvertit, sunt quidam a consequente paralogismi: ut, Deadalus volat, si alatus est. Quare ea recte confingere nequeunt, nisi qui satis recte norint alia aliis attexere, ut a primis secunda, a secundis porro tertia consequi natura videantur. Quamobrem acute, neque citra verum quis dixerit: ejusmodi mendacia eos invenire tantum posse, qui vera philosophiae optime sciunt. Id egregie praestant Geometrae, qui ex falsis praemissis et datis suae vi methodi a consequenti vera conficiunt. Et finem