Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/51

Haec pagina emendata est
21
studiorum ratione
cunt Alexandrinos, fundunt: qui et ipsi, praeterquamquod distrophi sunt, cum praeterea singuli sententias claudant, et bini similiter desinant; quarum rerum altera omnem minuit amplitudinem, altera allevat gravitatem; sunt inertiores, tenuioresque elegiacis. Duas duntaxat voculationum sedes, ultimam et penultimam habent: et ubi nos ab ultima tertiam acuimus, ii accentum in penultimam transferunt: quod nescio quid tenue et subtile sonat: quibus rebus ii nec amplis periodis, nec grandibus numeris apti sunt. Sed ut eadem lingua omnis sublimis, ornatique dicendi characteris impos, sic tenuis patientissima est. Cum enim substantiae vocabulis scateat, atque iis ipsis, quae substantias, ut Scholae dicunt, abstractas significant, rerum semper summa perstringit. Quare didascalico dicendi generi aptissima est: quia artes scientiaeque summa rerum genera persequuntur. Atque hinc factum, ut ubi nos nostros Oratores laudamus, quod diserte, explicate, eloquenter dicant; ii laudent suos, quod vera cogitarint. Et quum hanc mentis virtutem distracta celeriter, apte et feliciter uniendi, quae nobis ingenium dicitur, appellare volunt, Spiritum dicunt: et mentis vim, quae compositione existit, re simplicissima notant: quod subtilissimae eorum mentes non compositione, sed tenuitate cogitationum excellant. Quare si ejus disputationis, summis dignae philosophis, illa pars vera est: linguis ingenia, non linguas ingeniis formari; hanc novam Criticam, quae tota spiritualis videtur, et Analysim, quae Matheseos subjectum, quantum ex se est, omni prorsus corpulentia exuit, uni in Orbe terrarum Galli vi suae subtilissimae linguae excogitare potuerunt. Cum haec igitur omnia ita sint; eloquentiam suae linguae parem ab una sententiarum veritate, tenuitateque, et deducta ordinis virtute commendant. Nos vero lingua praediti , quae imagines semper excitat: unde uni Itali pictura, sculptura, architectura, musica omnibus Orbis terrarum nationibus praestiterunt: quae actuose semper, auditorum mentes in res longe dissitas et remotas vi similitudinum transfert: unde Itali post Hispanos acutissimi nationum: quae in genere dicendi ornato et amplo, nempe Herodoteo, Liviano, Ciceronianoque Guicciardinios, in grandi ac vehementi, sive Thucydideo, Demosthenico ac Sallustiano alios, in Attica elegantia Buccacios; in novo Lyricorum genere Petrarchas; qui fabularum granditate, et locutionis facilitate Homerum referunt, Ariostos; qui majestate senten-