Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/50

Haec pagina emendata est
20
de nostri temporis
quae cum ratione coalescat, nec unquam ab ea resolvi possit; quam istis orationis illecebris, et dicendi facibus animum flectere, quae ubi restinctae sunt, rursus ad ingenium redeat. Sed quid facias, si non cum mente, sed cum animo tota eloquentiae res est: mens quidem tenuibus istis veri retibus capitur; sed animus non nisi bis corpulentioribus machinis contorquetur et expugnatur. Eloquentia enim est officii persuadendi facultas. Is autem persuadet, qui talem in auditorem animum, qualem velit, inducat. Hunc animum sapientes sibi inducunt voluntate, quae mentis placidissima pedissequa est: quare eos sat est, doceas officium, ut faciant. At multitudo et vulgus appetitu rapitur et abripitur: appetitus autem est tumultuosus et turbulentus: cum enim sit labes, corporis contagione contracta, corporis naturam sequens, non movetur, nisi per corpora. Itaque per corporeas imagines est alliciendus ut amet: nam ubi semel amat, facile docetur, ut credat: et ubi credit, et amat, est inflammandus, ut supra solita impotentia velit: quae tria nisi qui fecerit, haud persuasionis opus effecit. Atque adeo animi perturbationes, quae interioris hominis mala ab appetitu omnia, tanquam ab uno fonte, proveniunt; duae solae res ad bonos usus traducunt: Philosophia, quae eas sapientibus temperat, quo virtutes evadant; Eloquentia, quae eas in vulgo incendit, ut faciant officia virtutis. Sed eam hodie Rerumpublicarum formam esse replicabunt, ut eloquentia in liberis populis non ultra regnet. Principibus quidem grates, qui nos legibus, non lingua regunt: sed in his ipsis Rebuspublicis Oratores amplo, verso, inflammato dicendi genere eximii, cum in Foro, tum in Senatu, et in sacris concionibus cum summa Reipublicae utilitate, et maxima linguae gloria claruerunt. Sed dicamus quid fortasse rei sit: Galli substantiae vocabulis abundant: substantia autem a se bruta et immobilis, nec comparationis est patiens. Quare nec sententias inflammare, quod sine motu, et quidem vehementi non fit; nec amplificare et exaggerare quicquam possunt. Indidem verba invertere nequeunt: quia, cum substantia summum sit genus rerum, nihil medium substernit, in quo similitudinum extrema conveniant et uniantur. Quamobrem metaphorae in ejus generis nominibus uno vocabulo fieri non possunt; et quae duobus fiunt, ut plurimum durae sunt. Ad haec, orationis ambitum conati, nihil ultra membra praestiterunt: nec ampliores versus, quam, quos di-