Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/47

Haec pagina emendata est
17
studiorum ratione

tebat involutum. Atqui morbi semper novi sunt, et alii; ut semper alii sunt aegrotantes. Neque enim ego idem nunc sum, qui modo fui, dum aegrotantes proloquerer: innumera namque temporis momenta jam aetatis meae praeterierunt: et innumeri motus, quibus ad summum diem impellor, jam facti sunt. Atque indidem, cum in quoque, ut ita dicam, genere (nam verum genus species omnes complectitur) morbi sint infiniti; una forma omnes finiri non possunt. Cumque haec ita sint, uti syllogismo, cujus amplior pars genere constat, et hae res vero genere non continentur; ita et sorite nihil quidquam veri de iisdem rebus conficere possumus. Quare tutius consilium, ut particularia consectemur; et sorite, non supra ejus in hac re meritum, utamur quidem; sed potissimum insistamus Inductione: caussas cum Recentioribus, quia explicatiores sunt, explicemus; magni tamen signa et judicia faciamus: et Conservatricem antiquorum, sub qua Exercitatricem et Dietariam comprehendo, aeque ac nostram Curatricem excolamus.

SedPrudentiae civilis conditio si veritas veluti unus studiorum finis statuatur. illud incommodum nostrae Studiorum Rationis maximum est, quod cum naturalibus doctrinis impensissime studeamus, Moralem non tanti facimus, et eam potissimam partem, quae de humani animi ingenio, ejusque affectibus ad vitam civilem, et ad eloquentiam accommodate, de propriis virtutum ac vitiorum notis, de bonis malisque artibus, de morum characteribus pro cujusque aetate, sexu, conditione, fortuna, gente, republica; et de illa decori arte omnium difficillima disserit: atque adeo amplissima praestantissimaque de Republica doctrina nobis deserta ferme et inculta jacet. Quia unus hodie studiorum finis veritas: vestigamus naturam rerum, quia certa videtur: hominum naturam non vestigamus, quia est ab arbitrio incertissima. Sed haec Ratio Studiorum adolescentibus illa parit incommoda, ut porro nec satis vitam civilem prudenter agant; nec orationem moribus tingere, et affectibus inflammare satis sciant. Et, quod ad prudentiam civilis vitae attinet, cum rerum humanarum dominae sint Occasio et Electio, quae incertissimae sunt; easque ut plurimum Simulatio et Dissimulatio, res fallacissimae ducant; qui unum verum curant, difficile media, difficilius fines earum assequuntur; et suis consiliis frustrati, alienis decepti, quam saepissime abeunt. Quando igitur vitae agenda ex rerum momentis; et ap-
Vici Op. lat. T. I.
2