Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/41

Haec pagina emendata est
11
studiorum ratione
esto judicium: nos autem, ut ne quo alteri donemus, alteri rapiamus, dicimus, ut Critica veraces, ita Topica nos fieri copiosos: quod quemadmodum olim Stoici in Critica, Academici in Topica arte toti fuere; ita hodie ratio disserendi Stoicorum arida, et deducta apud recentiores, varia autem et multiplex Academicorum apud Aristotelicos in usu est: quodque a Pico Mirandulano propositum doctissimus quis recentior uno sorite perstringeret, Cajetanus centum numero syllogismis oppugnat. Et perpetuo animadvertere licet, antiquas Philosophorum sectas, quo longius ub hac Critica recesserunt, eo copiosiores fuisse. Stoici, quibus aeque ac nostris mentem veri regulam esse placuit, omnium maxime minuti et exiles: Epicurei, qui sensum esse voluerunt, puri, et aliquanto amplius explicati. At Academici antiqui, Socratem secuti, qui nihil se scire, praeterquam nescire affirmabant, abundantes et ornatissimi. Academici vero novi, qui hoc ipsum nescire se nescire profitebantur, torrentium more exundabant, et nivis ritu spissi. Et Stoici atque Epicurei unam dumtaxat disputationis partem propugnabant. Plato in alterutram, quae verosimilior videretur, inclinare: Carneades autem utrumque complectebatur oppositum; et uno die justitiam esse, altero non esse aequis rerum momentis, et incredibili disserendi vi disputabat. Atque haec omnia inde orta, quia verum unum, verisimilia multa, falsa infinita. Quare utraque disserendi ratio vitiosa; Topicorum, quia saepe falsa arripiunt; Criticorum, quia verisimilia quoque non assumunt. Igitur, ut utrumque vitetur vitium, existimem, adolescentes scientias, artesque omnes integro judicio doceri, quo Topicae ditent locos: ac interea sensu communi ad prudentiam et eloquentiam invalescant; phantasia et memoria ad artes, quae iis praestant mentis facultatibus, confirmentur: deinde discere Criticam: tum de integro de iis quae edocti sunt suo ipsorum judicio judicent; et in iisdem in utramque partem disserendis sese exerceant. Ita namque evaderent in scientiis veri, ad rerum prudentiam sollertes, ad eloquentiam copiosi, ad poësim, picturamve phantastici, ad Jurisprudentiam memoriosi: et cautum praeterea esset, ne fierent temerarii, ut qui de rebus inter discendum disputant; neve prave religiosi, ut qui nihil, nisi a Doctore dictatum, verum putant. Qua mihi in re antiqui nobis praestare videntur: Pythagorei namque universum silebant quinquennium: per quod tempus audita solo Doctoris testimonio, ipse