Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/40

Haec pagina emendata est
10
de nostri temporis
exsistit, quae plena dicitur, quae nihil intactum, nihil non in medium adductum, nihil auditoribus desiderandum relinquit. Natura enim incerta est, et praecipuus, imo unus artium finis, ut nos certos reddat, recte fecisse: et Critica est ars verae orationis; Topica autem copiosae. Deinde in Topica, sive medii inveniendi doctrina exerciti (medium Scholastici dicunt, quod Latini argumentum appellant) cum jam norint omnes argumentorum locos in disserendo, ut scribendi elementa percurrere; jam facultatem habent ex tempore videndi, quidquid in quaque caussa insit persuadibile. Qui vero eam facultatem adepti non sunt, Oratoris nomen vix merent: quorum munus id est praecipuum, ut in rebus fervidis, quae cunctationem, vel comperendinationem non patiuntur; ut in nostro Foro, in caussis, quae crimine constant, et vere oratoriae sunt, saepissime usuvenit; reis, quibus paucae horae ad dicendam caussam sunt praestitutae, praesentem opem afferre possint. At nostri Critici, cum quid dubii iis oblatum est, illud respondent: ista de re sine, cogitem. Ad haec, tota eloquentiae res nobis cum auditoribus est: et pro eorum opinionibus nos nostrae orationi moderari debemus: et natura ita comparatum est, ut saepe qui pollentissimis rationibus non moventur, iidem aliquo levi argumento de sententia dejiciantur. Quare, ut Orator omnium animos pertigisse certus sit, omnes argumentorum lotos percurrisse necesse est. Quapropter non recte notant Ciceronem multa levia dixisse: nam et levibus illis in foro, in senatu, et potissimum in concione regnavit: et Orator extitit Imperii Romani majestate dignissimus. Quid illud, quod in quibus caussis haerebit Orator, qui unum verum curat, in iisdem sese expediet, qui verisimilia praeterea consectatur? M. Brutus hac nostra, aut ferme nostra Critica instructus (Stoicus enim erat), Milonem deprecativo statu defendendum putabat; eumque contendere absolvi oportere, cum ob ejus maxima in Rempublicam merita, tum quod pessimam de ea pestem, Clodium sustulisset. At Cicero in Topica versatus, intutum existimavit, talem reum eo rerum statu judicum clementiae committere; et conjectura eam caussam duxit: quam si egisset, Milo certe, ut ipsemet profitebatur, eo judicio evasisset absolutus. Atqui Arnoldus, vir usquequaque doctissimus, eam contemnit, et pullius frugis existimat. Utri credendum, Arnoldune, qui negat; an Ciceroni, qui se a Topica potissimum eloquentem factum affirmat et profitetur; aliorum