Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/383

Haec pagina emendata est
353
liber quartus

nacius Italiae Aulas percurreret; omnes prudentissimi rerum civilium viri id occupati, ut Italiâ Germanos ejicerent. Legatum ad Pont. Max. Romam destinat.
Caraphaeus comparatur.
Morae objectae a Gallis, Hispanis, Italis, Germanis Hungarisque.
Igitur eum ad Innocentium XII Pont. Max. Legatum creat. Is comites delegit, et quae Caesarei Legati magnificam aulam decent comparat, jam profecturus. Sed cum Galli contra haec Caesaris deliberata multos metus injicerent; quos Itali Principes, Hispanique Proceres veros esse putarent; et Germani Hungarique Caraphaei aemuli ejus rei expediendae difficultates augerent; Caesar cunctatur.Caesar ut has vanas suspiciones tempore et curâ discuteret, Legatum mittere differebat. Caraphaei error.Sed hic veritus, aemulorum artibus moras necti; ac metuens ne ii summam suam exercitus Quaesturam praetenderent, ex qua ipsum necessario Caesari adesse adfirmarent; dissuadente tamen Kinskio, abruptus consilii eo se munere abdicavit. Morbus.Se cum nihil magis Legatio expediretur, morae impatiens, aegritudine animi in febrim incidit, qua brevi supremum obiitMors.
Ann. mdcxcii.
Ab ea Caesaris dolor.
Ab Caesare viri laus.
. Caesar indoluit hoc honestissimo testimonio: Nobis morte praereptus, qui summo studio et fortitudine animi nostram rempublicam gerebat[1].



caput xiii.

Viri Eicon, et alia privata quaedam.


Vitae summa.Ita Antonius Caraphaeus annos vitae exegit L.: in Egnatii autem Leopoldi Austrii Romani Imp. militiâ XXVII emeruit: e quibus X perpetuos amplissima armorum imperia obiit, V vero ultimos potentiam tenuit.

Corporis statura,
Habitus,
Color,
Facies,
Vultus;
Cibus,
Potus,
Sumnusque,
Ingenium,
Industria.
Corpore ad breves magis, quam proceros accessit; ejusdem habitu firmo, colore subfurvo, nigro capillo oculisque, facie decora, vultu alacri, utroque in majestatem composito; quam ipsam vigore oculorum eximio intendebat ad vim, remittebat ad lenitatem. Cibi, potus sommique parcissimus, ut tres fere semper noctis horas aut summum quutuor quieti daret. Ingenio non tam ad subita exprompto, sed acri et longa meditatione omnia quae in rebus deliberandis inessent, videbat; e quibus propria decerneret. Ejus ingenii consecutio fuit ut non tam audentia, quam cauta consilia sequeretur. In ejus autem scriptis reperio iisdem

  1. Ex consolatione Kinskii ad Hadrianum Caraphaeum Antonii germanum fratrem scripta.
Vici Op. lat. T. I.
23