Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/382

Haec pagina emendata est
352
de rebus gestis a. caraphæi

pinguia Caesaris stipendia, ad septem et viginti annos in tot tantisque et minoribus et summis militiae ordinibus merita, conservare et augere ignorasset. Deinde se nullos homines detestatum magisPertinaciae,, quam quos privati odii pertinacia in publicum exitium stimulat: suas enim sententias non ullo animi pravo adfectu, aut mala arte, sed ipsis rerum argumentis docuisse; eadem ratione alienas improbasse: at ubi ex iis provinciae decretae sunt, eas omni studio ac diligentia promovisse. Aliqua a se provisa non accidisse fateri; et tamen adhuc suorum se consiliorum non poenitere; quia non idcirco non meliora sua, quia feliciora aliena. Degeneris animi,Se enim providisse quae humano consilio prospiei possunt; prosperis autem Caesaris auspiciis sperare, non fidere; ejusque egregiam bellandi felicitatem in Summi Numinis sinu abstrusam, quanta foret, et quandiu duraret, semper putasse nefas conjicere. Laetari vero, se ea animi magnitudine non esse praeditum, qua notat Politicus[1], Centuriones et Tribunos laeta saepius quam comperta nunciare. Sibi improbanti, Heislerium per Transylvaniae fines Germanicas copias dissipare, a quodam aemulo id ipsum objectum esse, saepius per ludibrium rogitante: Ubi est Turca? ubi Techelius? sed cum gravi Caesaris damno non diu abiisse, quod et Turca adfuit, et Techelius exortus tot fortissimos viros suo furori mactarunt; atque Heislerius et Auria, catenis onerati, istam magnanimitatem sat ipsis gravem experti sunt. Alia enim sane esse, timidum et cautum facere Principem, in belli rebus maxime quae emendationem non patiuntur. Fastus et insolentiae.Quae de fastu et insolentia objiciunt, proprio vocabulo ea adpellare oportere gravem Caesareae dignitatis curam. Postremo eos se suo gradu dejectum cupere, ut longe arceant qui Caesari vera exponat, utilia suadeat. Judicium ultro postulat de quaesturae ratione reddenda:
Absolvitur.
Hinc judicium ultro postulat super ratione ab se administratae Quaesturae: in quo paruit, centies quadragies et plus eo aureorum nummorum[2], et sub Rabatta, et summum belli Quaestorem, in belli necessitates optima fide insumpsisse: unde avaritiae suspiciones purgatae.

Starembergius Consilii bellici Praeses creatus.
Caesar Caraphaeum in Italia sibi necessarium censet.
Praeses tamen bellici Consilii ex praeclara belli virtute et scientia Starembergius creatus. Nam Caesar Caraphaeum id temporis in Italia necessarium arbitrabatur; ubi Etraeus et Jansonius Cardinales amplissimi, ac praeter Galliae Regis Legatum, qui ex ordine missus Romae agebat, Rebe-
  1. Cornel. Taciti Annal. lib. II, cap. 12.
  2. Quattordici milioni trentaseimila novecento sessantasei fiorini.