Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/38

Haec pagina emendata est
8
de nostri temporis

num phases observat: quae res detectae complura Ptolemaici de Universo systematis vitia detexerunt. Antiqui ultra Oceanum alias esse terras tamquam vates per incerta divinabant; nos vero nauticae urnae usu reteximus: et geographi mirum quantum illustrarunt. Quis credat, homines hodie non solum cum Sole universum terrarum Orbem ambire, sed ultra Solis vias egredi posse, minori temporis spatio, quam quo Sol ipse intra eas suum conficiat cursum! a Geometria et Physica, qua metodo hodie docentur, aucta Mechanica, quot, quantis, et quam miris inventis humanam auxisse Societatem videtur. Certe ex iis nostri temporis Bellicam natam dixeris: quae tantum antiquos est praetergressa, ut prae nostra muniendarum expugnandarumque urbium ratione, Minerva suam Athenarum contemneret arcem; et trisulcum fulmen Jupiter obtusum brutumque increparet. Tanta sunt nostra scientiarum instrumenta, quanta nunc studiorum adjumenta videamus. De multis enim rerum argumentis, quae olim uni prudentiae relinquebantur, artes redactae sunt: quod in specie de Jurisprudentia opus antiqui efficere difficultate deterriti desperarunt. Praeterea in re Poëtica, Oratoria, Pictura, Sculptura, aliisque artibus, quae imitatione constant, ingenti optimorum copia exemplorum abundamus; quibus nostri commonefacti et rectius, et facilius ipsam possunt optimam imitari Naturam. Atque adeo Typorum beneficio omnia libris scatent: quere apud nostros tam multi sunt non unum et item alterum Scriptorem docti; sed multa, varia, ac pene infinita lectione eruditi. Denique Universitates studiorum institutas habemus, omnique scientiarum et artium genere instructas, quibus hominum mens, animus et lingua perficiatur. Atque in his ferme omnibus litterarum studiis ad unum hodie spectatur finem, veritatem: quam si laudare institutam, illa dignus sim admiratione: quis umquam vituperavit!

Haec nostrae Studiorum Rationis commoda ad examen revocemus: et an ullis expertia bonis, quae antiquis erant, vel malis admixta, quae non erant, videamus: et an nostrae mala vitare, et antiquae bona quoque consequi, et quo pacto possimus: quae autem non possimus, cum quibus antiquae malis pensentur, disseramus.

Et Instrumenta scientiarum.Vitia novae methodiprincipio, quod ad Scientiarum attinet instrumenta, a Critica hodie studia inauguramur: quae, quo suum primum verum ab omni, non solum falso, sed falsi quoque