Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/379

Haec pagina emendata est
349
liber quartus

ria classe incensurum. Ditio Galliae furoribus obnoxia.Omnem in extenuato terrae margine mari praetentam; Gallos interni potentes maris; et satis spectatum, quantum Hispanicae triremes Genuensibus sociatae arcere eam ab injuria possint, cum plures dies Genuam conflagrare ociosae de alto pelago prospectarunt. Ita exemplo misere renovato, quas commeatuum et auxiliorum utilitates Genua ab Hispaniae regnis Mediolanum transportaretGenuae a partibus integrae quae utilitas Caesari.
Genuenses cum Gallis maxime commercio agitant.
, universas plane intercluderet. Praestare igitur, ut eam cum magnis his commodis salvam stare, quam cum exiguo lucro malit excisam. Et ut Galli in haec saeva deliberata non rapiantur, certe commercia suis civibus abrupturos, ex quibus et cum iis maxime victitant; eoque pacto ipsis alimenta negaturos, metu ne ea suis hostibus proderent. At enim Germanos advenisse ut Italiam ab Galliae dominatu liberarent. Dignum Caesare facinus, si eo consilio institutum, ut inter Italiae Principes et Respublicas liberas belli foedus sanxisset: et polentiores ad id adegisset prius, tenuiores mox cogeret.

Caraphaei cum Genuensibus dexteritas.Caraphaeus ad haec, juris Caesarei exeeutorem, non disceptatorem se ferens, quanta potuit novitque verborum lenitate asperum munus suum cum Cardinali et Genuensibus Patribus excusans, eo militem minacem induxit: unde Respublica vi intentae cessit.

Magnus Dux Hetruriae obfirmatus hyberna non pati.
Ejus caussae.
Sed Dux Florentinorum obfirmatissimus animi neque hyberna in suos recipere fines, neque iis aliquid stipendii tribuere; sive quia id non ex sua dignitate putaret; sive quia Peloponnesiaco bello Venetum classe perpetuo juvasset; sive metuens holoserici commerciis, quae cives cum Gallis agitant; sive certo studio, an ob haec omnia. Quapropter Caraphaeus ad eum epistolam ut omni officio, uti par erat, refertam, validisque rationum momentis gravem, perinde praecisam et in minas abruptam scripsit.

Caraphaei ad Florentinum Ducem epistola, officio et gravitate referta.Satis graviter suam detestari vicem, qui cum Viro Italiae Principe, quem semper est omni obsequio prosecutus, eo duro nunc jam fungi munere omnino debeat. Sibi injunctum a Caesare, ut eum quanto aequius melius habeat; sed non diserte mandatum ut communi ceterorum eum eximat jure. Se ultro jam Augusti praevenisse mandatis, cum solâ aeris ab eo conlata ope contentus hyberna per ejus fines militi locare abstinuisset; quae Parmensium Duci, proxima et nupera Caesaris Hispanique Regis adfinitate eximio, non pepercerat. Hybernantem enim militem, ut rigidissimâ disciplinâ coërcitum, si non noxium, tamen ejus oneris insolentibus gravem sentiri. Neque Rebenacii minis