Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/376

Haec pagina emendata est
346
de rebus gestis a. caraphæi

Regis administros sua emittat ditione. Mantuanus id integrum sibi esse excusabat, cum Galli Casalem in sua haberent manu, et ob ferox Montiferratensium ingenium, qui cuncti in Gallorum partes essent concessuri, si grave hybernorum onus hoc quoque anno pertulissent. Mantuani in Caesarem minax officium.Itaque se rem Caesaream potius facere, cum eam Gallis opportunitatem praeripiat, quae triginta audacium et desperatorum hominum millia contra Caesarem conciant. Ad haec Caraphaeus respondit, mala quae ejus subjecti a bello ferunt ipsi imputanda, qui ultro Gallos in Italiam invitarit, munimentumque iisdem tradiderit Europae omnium praestantissimum. Mantuanus a Caraphaeo invitatus ac deterritus.Sed si ad officium redierit, Caesarem ei, uti nunc Sabaudo, adfuturum. De cetero Montisferratensium ferociam, si quid conari audeant, se Germano militi permittere cicurandam.

Dux Parmensis precatorem sibi Pontificem parat,
Qui pro eo ad Caraphaeum scribit.
Prudens Caraphaei ad Summum Pontificem responsum.
Parmensis vero opem a Pontifice Romano implorabat: qui ad Caraphaeutn scripsit, ut a Parmensi Duce suo beneficiario abstineret. Caraphaeus respondit, Caesarem in eum Ducem, beneficiis Bardo et Campiano sibi obnoxium, superiorum jura foederum exercere: eum vero subditorum utilitati ex aequo studentem eas copias per omnem suam ditionem dimisisse hybematum. Mutinensis autem prae singulari in Austriam Domum studio Germanum hoc anno in hyberna lubens excepit.



caput xi.

Consilia occupat Francisci Focheresii a Gallo Rege ad Italos Principes et Respublicas ac Pontificem Maximum Legati, ut iis ab ipso offerat ad ejiciendos Italia Germanos belli societatem: et hybernorum jus, belli necessitatem utilitatemque docet: tum a Genuensi Republica ac tandem a Florentino Duce tributa exigit.


Sed per quod tempus Caraphaeus cum Genuensibus et Florentinorum Duce de tributis cogendis agebat, Focheresii laus.interea Genuam adpulit Franciscus Focheresius Rebenacensium Comes, vir civilium rerum prudentiâ adprime clarus. Eum Galliae Rex ad Italiae Principes Respublicasque liberas et Pontificem Maximum extra ordinem legaverat, Nomine Gallia Regis Italiae Principibus belli foedus contra Germanos offert.
Ejus per Italiam itinera.
qui ipsius nomine iis offerret belli societatem, eosque exercitu classeque adjuturum, quo Germanos de Italia facilius dejicerent. Is primo Genuam, inde Florentiam, mox Romam