Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/374

Haec pagina emendata est
344
de rebus gestis a. caraphæi
fidei gloriâ ducatur: quem constat per omne imperii sui tempus nunquam sumpsisse ultro arma, sed necessitate adactum, ut vel sua vel Sociorum servaret. Et vero nuper eximiâ icti foederis fide, qua communem Imperii Germanici salutem protutari juraverat, cum Gallia, vicennalibus spretis induciis, Philisburgum occupasset; contra eam ab Morava usque fluvio convertisse ad Rhenum arma unâ gloriâ contentum quod duos Imperii VII Viros Pontifices suis regnorum sedibus restituisset. Neque vero vel cum ipso Turca mansuetum Leopoldum belligerare, nisi rupti foederis injuriâ lacessitum. Quae cum humano generi cuncta constent, audacter judicandum, eum non regni cupiditate, sed ex sociali fide Allobrogo, aliisque Italiae Principibus, qui illius casu omnes procul dubio concidissent, tulisse opem: velo hoc nomine facinum pio Imperatore et maganimo dignum, quod vires ad tuenda sua ipsius regna hebetarit, ut protegeret aliena. Cum igitur Caesaris sit praecipua regni ars pace pacatum frui, rectius commodiusque Innocentius XII Pont. Max. fecisset si Parisium Christianae ab Gallorum Rege imploraret: quam si aequam dederit, nihil magis studiose Caesarem foederatosque Reges accepturos; qui ideo bellum gerunt, ut ab Gallia aequum reportent. Etenim se certo scire hanc Pontificis Maximi mentem esse, qui a Summo Numine exactae officiorum disciplinae inter Christianos praepositus est; ac si vel honesto partium studio duci posset, se eum putare Caesari aequiorem futurum, qui populos sibi subjectos et aeraria exhausit ut Christianum nomen universum ab Turcica servitute foedissima vindicaret; et nunc indolet sibi ab Gallo pulcherrimam et brevissimam ereptam occasionem, qua Romanus Pontifex Romana Christianorum sacra Constantinopoli indiceret. Sed nunc demirari, in ditionem Romani Pontificis recipi Mantuanos, qui tributo pendendo Caesari, quod Imperii clientes debemt, frequenti numero subducuntur; et a Pontificiis Germanum militem victus commercio prohiberi, ut fame misere pereat, satis immanem Christianorum sacrorum hostem e Romae cervicibus Viennensi victoria depulere: et ex sedulis Leopoldi mandatis, suâque severâ disciplinae curâ a familiis civibusque Pontificiae ditionis innocentissimi agunt, ut Bononiensium ac Ferrarensium Legati innocentiam Germani militis suis ad Pontificem epistolis palam laudarint. Contra meminisse eu oporteret (sa-