Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/370

Haec pagina emendata est
340
de rebus gestis a. caraphæi

stiterat; et quanquam terrâ de ingenti exercitu in Belgio, marique de Anglica Batavicaque classe praeclaras victorias retulisset; tamen anxie et apud Innocentium XII Pont. Max. et apud Venetos Patres Italiae pacem proponebat. Nam prudentes rerum[1] existimabant, eam Galliae multo majori stare quam si a Jacobo Angliae Rege Hibernia ad obsequium redigeretur. Etenim si illa augeat Guilielmi potentiam, adlevat quoque Gallum ab onere ingentis classis, qua id Regnum obtineat; sed Italici belli moles tota immensis ejus sumptibus substinenda.

Belli Italici administrandi difficultas.
Momilianum a Catinato captum.
Sed quanta erat ejus belli necessitas utilitasque Foederatis, aeque tanta difficultas administrandi: quae his ipsis diebus magis implicita est, quibus a Catinato Momilianum ab anno usque superiore stativis obsessum, medio novembri mense inter foedam imbrium niviumque labem egregia constantiae laude oppugnatum captumque est: quam urbem sive obtineant Galli, sive demoliantur, Galli in Pedemontano ad faciendum injurias prompti, ad accipiendum difficiles.Pedemontis usquequaque vastandi compotes facti: contra ipsi sua eximiis munimentis, angustissimisque montium faucibus, et haut spernendo exercitu omnibus rebus instructo protegere.

Italia belli onerum insolens.At hercule Italiae Principes longâ satis aetate onerum incommodorumque belli insolentes; et tamen eorum studia erga Caesarem conservanda, et ab iisdem eroganda stipendia militi. Caraphaeus miseratus Italiane conditionem censet a Sociis classem in Mediterraneum maturandam, ut ab Galliae incendii tuta sit:
Ipse curat ut sequenti anno bellum de Italia in Gallia transferatur.
Carapahei artes ab obtinenda Italorum studia, et aes tamen conrogandum.
Hinc genticorum indolens vicem, qua ut patent terrâ Germanis, ita mari sint Gallis obnoxii, ad Caesarem scribit[2], ut Hispanum, Anglum et Batavum urgeat, qui classem in Mediterraneum adproperent, ut Italos Principes sc Respublicas a maritimis Gallorum insultibus arceant: ipse autem sedulo animum adplicat ita belli necessaria comparare ac disponere, ut sequenti anno Foederati bellum in Galliam inferant, eoque pacto Italiam et ab metu Gallici dominatus, et ab onere hybernorum Germanicorum liberaret. Igitur se comparat omni officio Italiae Principes prosequi, obfirmatus in eo tamen, ut de eorum conlato aere Germanorum copiae substententur.

Ingens Caraphaei persona apud Italos.Conveniunt Mediolani ad officium, quo tantam ei in Italia potestatem gratulentur, omnes ferme Italiae Principes ac Respublicae, sive per Ablegatos suos ibidem agentes, sive ad id missos, sive adeo ipsi coram: aliique adflictis rebus suis opem petunt; alii suis controversiis jus postulant; alii suis periculis praesidium implorant: omnes hy-
  1. Ex Epistola Ducis Carlinfordii ad Caraphaeum, lib, V Epist.
  2. Ex lib. Epist. Caraphaei ad Caesarem, ep. 174.