Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/37

Haec pagina emendata est
7
studiorum ratione

vis autem Adjumentis enumero Artes de compluribus rerum argumentis, quae antiquitus prudentiae committebantur, redactas; optimorum Copiam exemplorum, Typos litterarios, et studiorum Universitates constitutas. Finis autem omnium studiorum unus hodie spectatur, unus colitur, unus ab omnibus celebratur, Veritas. Quarum rerum omnium sive facilitatem, sive utilitatem, dignitatemque spectetis; nostra Studiorum Ratio omni procul dubio antiqua rectior esse, meliorque videatur.

Etenim Critica id nobis dat primum verum, de quo, vel cum dubitas, certus fias; et quo omnem prorsus Academiam Novam profligasse existimatur. Analysis autem mira methodi facilitate problemata geometrica antiquis insoluta dissolvit. Et antiqui geometria et mechanica, tanquam physicae instrumentis usi sunt; non perpetuo tamen: nostri iisdem et perpetuo, et melioribus. Nam geometriam analysi explicatiorem, et mechanicam, novamne, nostrae disputationis non est; novis certe et ingeniosissimis inventis auctam adhibent Duces: et, ne ab iis unquam in tenebricoso Naturae itinere deserantur, methodum geometricam in physicam importarunt, qua veluti Ariadneo aliquo filo alligati, institutum peragunt iter, et caussas, quibus haec admirabilis Mundi machina a Deo Opt. Max. constructa est, non jam tentabundi physici, sed velut immensi alicujus operis architecti describunt. Chemica antiquis prorsus incognita, quibus adjuimentis instruit Medicinam? quae chemicorum phaenomenon similitudine apposita, quemplurimas humani corporis functiones, et morbos nedum conjicit, oculis plane cernit. Certe Spargirica, ejus soboles, desiderabatur antiquis: nos eorum voti compotes facti sumus. Et Chemica a quibusdam in Physicam invecta est: uti et a quibusdam Mechanica in Medicinam. Et Chemico-physica nonnulla meteora, aliaque Naturae opera manu pene facit: Mechanica autem Medicina per machinae momenta humani corporis describit morbos, et curat. At Anatome praeter sanguinis circumitum, nervorum originem, et innumeros succos, vasa, ductusque humani corporis, per quae jam praestabat antiquae, microscopii praesidio glandium miliarium, minutorumque viscerum, plantarum, bombicis, insectorumque , et praecipue ad generationem planissime perspiciendam, ovi incubati descriptionem; quae omnia antiquorum oculos effugerunt, luculenter illustrat. Et Astronomia, telescopio adjuta, nova sydera, multas Solis, easqne variantes maculas, et erro-