Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/368

Haec pagina emendata est
338
de rebus gestis a. caraphæi


caput ix.

Ad Italiae Principes et Respublicas cum summa rerum potestate Romani Imperii Legatus bellum Italicum contra Galliam gravius instaurat. Omnium asperrimam offendit provinciam; et tenuiorum Principum aliis hospitia militi, aliis stipendia, uti et Lucensi Reipublicae imperat.


Sabaudiae vires.Interea a Guilielmo Aurisicano, vires Europae Principum compensante, Sabaudia alterum ab Hollandia momentum expensa est, ne Gallia in regna ab Occidente sita propenderet. Nam immensarum objectu Alpium, quae praestantissimis passim consitae sunt munimentis, Victorii Amadei Allobrogum Ducis laus.et ejus Ducis virtute et prudentiâ, eam uti solam Galliae omnino imparem, ita foederibus adjutam gravissimam hostem existimabat. Et vero Victorius Amadeus tanti se valere magno animo senserat, quum ab Ludovico XIV ad Portugalliae Regnum capessendum ejus Reginae nuptiis fuerat invitatus; deinde ab Leopoldo Caesare beneficio ingentis ditionis in proximo inlectus est, ut in ejus partibus staret; hoc maluit, studio tradendi posteris ampliorem quam a majoribus acceperat Principatum: Sabaudus sociale contra Galliam bellum init:
Quem Rex Gallus bello praevertit.
itaque in belli foedus cum Caesare, Anglo Hispanoque convenit.

Ibi tum Galliae Rex, ab eo metuens ne Delphinatum turbidam intus provinciam invaderet, sedecim millium virorum exercitum Pedemontium immisit, sub Catinati ductu Salutium occupaturi. Caesar Sabaudo auxiliis adest.
Eugenii Sabaudi Principis laus.
Allobrogo jam a Caesare justum auxilium sub Eugenii Sabaudi Principis imperio missum; qui jam maximi armorum imperatoris, qualis postea fuit, prima specimina dederat. Auxilia Hispaniensia.
Sociorum in Italia copiae.
Germano auxilio Hispanum adjunctum, cui Fuensalidanus Mediolanensium Rector moderabatur. Itaque Allobrox, penes quem summa erat, triginta virorum millibus civibus Sociisque imperabat. Staffardensis clades sociis a Catinato Duce Gallo data.Sed ad Staffardam, secundante Gallis loco, proelium a Catinato commissum, quo acerrime ab Hispanis Germanisque maxime ad octo ferme horas pugnatum: tandem foederatus exercitus quatuor ferme millibus caesis, fusus est; Salutium a Gallis captum; Mox Susa.
Hyberna a Germanis in Monteferratensi solicite agitata.
Salutium captum; sed non incruentâ Gallis victoriâ, cui Susa mox situs opportunitatibus utilissima cessit quoque. .Eugenius in Monteferratensi agro quatuor Germanorum millibus hyberna disposuit: ubi a gente sua sponte infensa, et ab Gallo arci Casali Praefecto concitâ, Gallisque commixtâ, graviter in-