Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/365

Haec pagina emendata est
335
liber quartus

genti Tartarorum numero circumventus, quamquam desperatis rebus eximiam pugnandi advocasset virtutem, tamen ad mille virorum caesa; in quibus praeclari militiae ordinibus viri, et Carolus Hannowerianus Princeps occubuere. Reliquum copiarum Veteranius, Pristinâ derelictâ, in tutiora recepit. Canissa recepta.Solata est tamen hanc cladem Canissa, inter paludes in Stiriae Croatiaeque finibus sita, quae duos perpetuos annos stativis circumsessa, mdcxc.tandem primo hujus anni ineunte vere dedita est.

Caraphaeus repraesentata stipe Strasserianam cladem solatur.
Censet Nissam incendi oportere.
Sed Caraphaeus nihilo inde meliora sibi fingens, stipendium Veteranio et Heislerio large repraesentavit, quo miles aspera perlata leniret; censuitque ut eae legiones in Croatia reciperentur, Nissaque incenderetur[1]. Eam enim urbem neque valido exercitu obtinere facultas erat; et ut esset, non oportebat ingenti sumptu; et ut oporteret, per temporis angustias non licebat communire urbem, quam Turcas, cum in acies copias educerent, verisimile erat ut ex omnibus Regiae proximam, et a Germanis auxiliis longissime dissitam, ita primam omnium adgressuros. Pro Nissa autem vili oppido obtinendo, Transylvaniam florentissimum regnum praesidiis exuere inutile omnino videri. Armorum dignitas utilitate vel damno aestimatur.Neque eâ derelictâ armorum minui auctoritatem; quin ob id ipsum servari, quod sedulo curetur ne ulla unquam iis temeritatis nota inuratur. Non enim eam esse munimentum aliquod ab hostibus longe sepositum, ubi Turca in eo reciperando diu deterat vires: eam quasi in Constantinopolis conspectu esse, et vel munitam paucos dies adtinere hostem posse: eoque consilio remedia potius malorum quaeri, quam mala ipsa diferri: et imprudentis esse in diem vivere, non in longitudinem providere. Hostem longe arcendum quidem a tuis: sed vires juxta sitas, non vastitatibus interjectis, longe circumspice. Censet Bellogradum valide firmandum.Id vero se censere, Bellogradum communiendum, quod facile factu et parvo sumptu, in egregiam praestantemque munimenti formam redigeretur; idque commodante praeterea loci natura, ut quosvis hostium frangeret impetus, et omnia victoriis hactenus parta servaret.

Sententia Caraphaei in sequiorem partem accepta.
Caraphaeus ad eversae sententiae exoquendae commodat.
Sententia Caraphaei utilis eventu spectata.
Sententia vero Caraphaei in eam partem ab aemulis accepta, tanquam Veteranii gloriae invideret. Sed eam de se opinionem statim disjecit, quod ad Nissam communiendam, et commeatus copiis a Danubio longe progressis convehendos, ingentem erogavit pecuniam: et mox res ipsae eum ex vero, et Caesaris utilitate dignitateque ea quae diceret dixisse confirmarunt.
  1. In quam sententiam Ludovicus Badensis quoque ibat.