Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/355

Haec pagina emendata est
325
liber quartus

que Legato sellae omnino pares paratae quatuor; Turcae ex vero Ablegati.
Ob loci dignitatem Turcarum temperamentum.
Turcis Polonoque, quia non justi solemnesque Legati, sed Ablegati erant, subsellia statuta tria. Effendis exedriae e regione sitae praesidere contendebat; quo pernegato, octo ferme passus regressi Turcae non aversi, sed transversi ab janua consedere.

Turcae Techelium dedere negant.
Edunt pacis conditiones.
Mox ubi de eorum mandatis cognitum, in pacis arrhabonem Techelius a Caesareis petitus: Turcae denegant. Hinc rogati quas adportent conditiones, has dant: Se Caesari Venetaeque Reipublicae pacem vel breves inducias offerre: si inducias malint, uterque occupatis interea fruantur, modo Transylvaniam utrique Imperatori tributum pendat: sin pacem optent, partem eorum, quae bello quaesiverunt, remittant, atque in iis Transylvaniam ipsam, et Bellogradum maxime: et se Polonis Camenecum solo aequatum restituturos.

Christiani iniquas conditiones pro jure et fortuna victorum ad aequitatem redigendas petunt. Turcae se tantum potestatis habere respondent. Prudentum conjectura de ea legatione.Ex qua tam adstrictae facultatis professione judicium a prudentibus in alterutram partem firmatum, aut eam legationem ad sedandum populum Constantinopolitanum obtentui adornatam, tantisper dum ab Occidente res Caesaris turbarentur; aut Legatos quidem cum summa potestate missos, sed Rhenanico exorto bello, eam postea dissimulasse, ut suo Imperio servarent cum re conjunctam dignitatem.

Generosa conditionum datio a Christianis.
Quas dant Germani?
Hinc non minorem animi magnitudinem Christiani in suis proponendis conditionibus ediderunt. Nam Caesarei Administri petunt, quae Caraphaeus censuerat repetenda, et ut Sepulchri, ubi Jesus-Christus Hierosolymae conditus fuit, cura et religio a Graecis ad Latinos redeat; et Christianis, qui ad id adorandum peregre eunt, liber sit commeatus; qui vero sub Turcico Imperio sedes habent, iis liberae quoque caeremoniae permittantur. Quas Veneti?Venetus Euboeae Regnum et omnem oram ab Isthmo Corinthiaco Corfinium usque repetebant; ut certus finis inter flumina Cercham, Bojanam et mare ad montes usque dirigeretur; et Dulcinium Antivarumque piratarum confugia dedi. Quas Poloni?Cl. Racquoschius, qui justus Legatus per id tempus advenit, damna Poloniae a Turcis data, bellique sumptus condicere; Camenecum, Valachiam Moldaviamque, Krimneam, omnemque terrarum tractum Boristhene et Danubio contentum vendicare. De Sepulchri Ædituis et Christianorum usu sacrorum in Turcicis ditionibus eadem, quae Caesarei, postulabat; et adde-