Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/354

Haec pagina emendata est
324
de rebus gestis a. caraphæi

Themiswar cum omni sua ditione; et ultra Marusium urbes intra Tibiscum et Danubium sitae, usque ad Valachiae Moldaviaeque alpes, in quibus Varadinum, Giulam, Jenum et minora oppida cis et ultra Berethium ad Transylvaniam usque, et ipsius Marusii originem ei addicendam; De jure repetitionis animadvertendum.ad quae Turcis tanto minus juris est, quanto minus spei habent auxilii ferendi urbibus interclusis, et tempore ipso in Caesaris potestatem recasuris. Ita Hungariam universam, cis et ultra Danubianam, in deditionis leges venire. Transylvania.Transylvaniam autem jam ejuratam Turcis obsequium, et Germani militis praesidio firmatam: Valachia.et Valachiam in Caesaris clientelam venisse, eique tributum pendere: restare ut munita ejus provinciae oppida Turcico praesidio liberentur: De Tartaricis invasionibus cavendum.et quia per Valachos Moldavosque Tartari inrumpere possunt, spondere Turcas oportere, se eos coërcituros, quod ni praestent, contra foedus fecisse judicentur. MoldaviaMoldaviam autem quia pene eversa, et Tartari ejus habent frugifera, Turcae munita; Aliud de repetitione notatu dignum.cum Caesari non expediat ibi arces extruere et praesidia habere; petendam, ut cum alia re utiliori pensetur, aut certe quid de postulatis remitti videatur.

Caesar dat Legatis Senatum.
Soleymanis literae recitatae.
In hanc sententiam repetitionis conceptâ formulâ, Caesar tandem Legatis Senatum dedit; et Soleymanis literae recitatae, quibus significabat, ad se Osmanieum Imperium rediisse, pacifico ingenio Principem; ac proinde rogabat Caesarem ut quos miserat Legatos de pace audiretEjusdem sententia literae Polono et Veneto datae.. Paucis mutatis eaedem literae Friderico Cornelio, Reipublicae Venetae Legato, et Cl. Potoschio Ablegato Polonorom dantur, ut ille ad Venetum Senatum, hic ad Regem mitteret suum. Socialis Caesaris sedulitas.Jam enim inde quo uterque a Caesare de Turcarum adventu Legatorum certiores facti sunt, suam quisque Foederati dignitatem fortunamque reputantes, ita bellum consentienti animo ponere, ut sumpseran, decreverunt. Veneti Polonique Legatorum potestas.Sed Veneti plenam Cornelio pacis faciendae fecerant potestatem: Polonus tantum Potoschio permisit, ut quae Turcae adferrent cognosceret, et ad Senatum Polonum referret.

Igitur urbis Viennae minor Curia conloquio edictus locus; Foeciales Caesarei.et Rudgerus Ernestus Starembergius, qui pro Hermanno Badensi belli tum Consilio praeerat, Franciscus Udalricus Kinskius et Caraphaeus pacis conditiones cum Turcis disputare pro Caesare jussi; Veneti Polonique Conventus.
Controversia de loci in sedendo dignitate.
eoque Venetus Legatus, Polonusque Ablegatus convenere. Principio de sedendi dignitate contentio extitit: nam Caesaris administris Veneto-