Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/35

Haec pagina emendata est

DE NOSTRI TEMPORIS

STUDIORUM RATIONE

ORATIO

Franciscus Argumentum. Baco in aureo de Augumentis Scientiarum libello novas artes, scientiasque, praeter quas hactenus habemus, et quas habemus, quatenus oporteret, perduci, indicat, ut Humana Sapientia omnino perficeretur. Sed dum novum Scientiarum retegit Orbem, novo magis, quam nostro terrarum Orbe se dignum probat. Etenim ejus vasta desideria adeo humanam industriam exsuperant, ut potius quid nobis ad absolutissimam Sapientiam necessario desit, quam quod suppleri possit, ostendisse videatur. Idque puto factum, ut solet, quod qui summa tenent, ingentia atque infinita desiderent. Itaque talis in re literaria Verulamius egit, quales in rebus publicis maximorum potentes Imperiorum, qui summam in humanum genus potentiam adepti, ingentes suas opes in ipsam rerum natura vexanda profundentes, et sternere saxis maria, velificare montes, aliaque per naturam vetita frustra tamen conati sunt. Enimvero omne, quod homini scire datur, ut et ipse homo, finitum et imperfectum. Quod si nostra cum antiquis tempora comparemus, reique litterariae utrinque pensemus utilitates et damna; eadem nobis ratio cum priscis fortasse constiterit. Multa enim nobis detecta, antiquis penitus ignorata: et multa antiquis gnara, nobis prorsus incognita: complures nobis sunt facultates, ut in alio literarum genere proficiamus; complures illis, ut in alio fuere: toti in aliquibus artibus excolendis, quas nos fere negligimus; nos in quibusdam, quas illi plane contempserunt: multae illis commode unitae doctrinae, quas nos discerpsimus; et aliquot nobis, quas illi incommode divisas tractarunt; tandem non paucae duntaxat speciem mutarunt, et nomen. Quae mihi res argumentum apud vos, ingenui Adolescentes, disserendum praebuerunt: Utra Studiorum Ratio rectior, meliorque; nostrane, an antiquorum? in quo edissertando commoda, incommodaque utriusque ad exemplum conferemus: et quae nostra incommoda vi-