Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/343

Haec pagina emendata est
313
liber quartus

excogitata sperari. Literae quid quantumque conferant ad opificiorum perfectionem et nova excogitata.Se rei caussas ad Philosophos amandare vestigandas, videre tamen effecta: ex quo Gallia, Hollandia Angliaque ad excolendas interiores literas adplicitae; et novarum rerum inventione, et artificiorum perfectione opulentissimas factas. Artificiorum fructus Reipublicae quam uberrimus.Id vero scire, quod industriae urbanae fructibus aeraria ditentur maxime; et Respublicae Monarchicae fiant longe sedatiores.

Qui vectigalium redemptores boni?
Redemptionum fraudibus occurrendum.
Itaque his emendatis et institutis, si aerarium attente et ex fide administretur, ac vectigalia, tributa, portoria a civibus locupletibus redimantur, redemptionumque fraudes in publicam pauperiem excogitatae supplantentur, id Regnum daturum immensas opes.



caput iii.

Status rerum in occidente et oriente plaga, ut et cetera pacis argumenta quae Caraphaeus est adlaturus, et conditionum quas Tureis dandas censet, aequitas cognoscatur.


Nunc autem operae precium est nosse et belli socialis res in quem statum pervenerint, et quae commoda incommodave ad id prosequendum alia aliunde per terrarum Orbem extiterint, quo tempore Caraphaeus Caesari de pace deliberanti eam suadet; ut cum alia quae adfert ad eam faciendam argumenta, tum an conditiones, in quas dandam censet, pro temporibus sapienter datae repudiataeque intelligantur.

Polonicae expeditiones in Tartaros inritae.
Magnanimitas Regis.
Polonus Rex, quot hujus belli numerantur anni, totiens Budziacensem provinciam tentavit: ingens animi, per Podoliam agmine ducto, flumen Niester appellatum trajecturus; ut inde Bessarabiam, inter ejus maximi fluminis, Danubiique hostia et Euxini maris litora sitam, penetraret, lustraretque Tartarorum latibula, unde Polonos aliasque conterminas gentes pessime infestatum erumpunt; et arce Bialogrodo in Euxini litore extracta potitus, liberum Cosaccis ferocissimae genti panderet in ipsius Euxini oras excursum; qui eas Constantinopolim usque praeterlegerent, infestarent, depraedarentur. Comitiorum difficultates, vel morae.Sed semper usus infelici marte: nam suetâ Comitiorum vel difficultate vel morâ, serae vel impeditae expeditiones: belli genus exitiosumAsperrimum belli genus.; ductandi exercitus per ingentes terrarum tractus omni naturâ benignâ sterilissimas; res gerenda cum hoste velocissimo ad insultus et fugam: unde, inter longe lateque vasta et intuta,