Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/339

Haec pagina emendata est
309
liber quartus

habebat, necnon erat aemulorum Caesaris studiosus; et Thomas Tarsia Maurocordati adfinis, Venetaeque Reipublicae Interpres, qui praedicabat, a Magno Vezirio vi adactum ad eam interpretandam legationem.

Effendis Keskmeti aegrotat.Interea Keskemeti in febrim Effeodis incidit: et Caraphaeus dum sermones cum Maurocordato serit, percunctatus est, an Legati summa rei agendae potestate instructi venissent: de qua re ambigere se dicebat, quod omnis Dravum inter Savumque ditio, et Savus ipse cum Bellogrado a Caesare reciperata erant, postquam Legati, ut temporis rationem inibat, Constantinopoli profecti sunt: alioqui, conficiebat, eos novis amplioribusque mandatis egere: cui caute MaurocordatusMaurocordatus cautus., se arbitrari de eo quoque praescripta in eos casus mandata habere, certum tamen non scire. Caraphaei conjectura de potestate Legatorum.Hinc Caraphaeus conjiciebat, aut Turcas jam de Bellogrado, antequam caperetur, desperasse; aut Legatos plenum mandatae rei arbitrium habere. At liberior ejus, qui a secretis erat, vox super coenam erupit: Turcarum anime graviter perculsi.in ea legatione omnem Constantinopolitanorum spem conlocatam. Unde Caraphaeus censuit, eos amplas pacis conditiones oblaturos. Caraphaeus imperat Legatos Pottendorfium duci; et quid ita.Hinc imperat ut, ubi Effendis convaluerit, Legati recta Pottendorfium ducantur, sepositam, munitam et unâ portâ patentem arcem; omniaque providet, quibus Turcae uti Legati sancte habeantur, uti hostes acriter observentur.

Socii de adventu Legatorum a Caesare certiores facti.Interea jam Caesar de adventu Legatorum Polonum Regem et Venetum Senatum certiores fecerat, ut et foederati Regis officio fungeretur, et pacem an bellum mallent, cognosceret; Lotharingius cum Legatis agere destinatus, aegrotat.ac Lotharingium de pace cum Legatis agere destinarat. Atque ille quidem jam cum iis Budae conloqui cepit; mox morbo correptus, Caraphaeus aegrotat in Austria.
Caesar solicitus de sociali fide, Caraphaeum aegrotum Viennam evocat.
per quod idem tempus Caraphaeus in Austria aegrotabat. Sed Caesar ei omnem denegat moram hactenus convalescat, jubetque ut extemplo Viennam contendat, ne Foederatis suspicio incidat, eo colore Caraphaeum morari, ut secreto cum Turcis de pace transigat.



caput ii.

In sanctius Consilium adscitus Caesari, quo ad pacem animum lubentius inducat, Hungaricam Rempublicam ordinandam proponit, ut tandem aliquando diuturni ac sumptuosi belli dignos per pacem conligat fructus.


Caraphaeus a sanctiori Consilio esse jussus.Ut Viennam Caraphaeus perveni, inter sanctioris Senatus Patres cooptatus est; et ubi per morbum licuit, quin-