Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/333

Haec pagina emendata est
303
liber tertius

posuisset, rem certe Christianam perdidisset universam. Lothariungius Bellogradum iter facit.Jam Lotharingius dubio diuturnoque convaluerat morbo, et Bellogradum versus instituerat iter, ut ei provinciae summus armorum Caesaris Legatus moderaretur. Bavarus id nullo omnino pacto pati obfirmatusBavarus eum accedere Bellogradum non patitur.: adferebat enim, supremum in eam aestatem belli arbitrium sibi a Caesare esse permissum: jam in Europae Asiaeque conspectu Bellogradi obsidium institutsse; nominis jacturam nullis postea gloriae argumentis reparandam facturum, si genus humanum pervadat de se opinio; id incoeptum suo ductu suoque imperio effectum dare nequivisse. At Lotharingium tot tantisque rebus praeclare gestis maximi armorum imperatoris famam comparasse; ut si multum de ea alteri concedat, tamen sat abunde ei ad amplissimi nominis aeternitatem superesse: et promerere suam socii fidem, qui in eo bello ingentem auri vim profudit, et suis haut spernendis auxiliis Caesarem per omne id belli tempus perpetuo constanterque juvavit, uti nunc sibi quoque Augustae Domus adfini hunc Caesar commodet locum gloriae comparandae.

Caraphaeus flectere Bavarum conatur, sed nequidquam.Caraphaeus munificentiâ Principis, sociali fide et Generi pietate summis laudibus exornatâ, monebat tamen, turpe esse quemvis honesto loco natum, nedum Lotharingium, castris prohibere; aut uti assiduum merere Ducem, et Principis viri dignitate, et summi armorum Imperii Legati amplitudine, et rerum bello gestarum gloriâ nostrae omnique futurorum memoriae praestantissimum. Res Christiana universa in praecipiti.Nihilomagis Bavarus his dictis quidquam de sententia dimoveri: quin gloriae stimulis incitatus eo decurrebat, ut si Lotharingius ad eam imperandam oppugnationem accederet, se inlico sua abducturum auxilia, iturumque obviam, eumque ad singulare certamen provocaturum, in quo de ea contumelia armorum judicio redderet sibi rationem. In tam praecipiti abruptoque res Christiana stabat loco.

Casus temperamenti capiendi oblatus.Forte fortuna evenit interea quod Caesar Bavaro mandat ut, ubi usus sit, ad se evocet sex Germanorun millia, quibus Ludovicus Badensis cum Croatis in Slavonia rem gerebat, et capto Bellogrado cum iis copiis ad occupandam Bozinam mittat. Hinc Bavarus argumentum sumit ut Lotharingius eam suscipiat provinciam. Caraphaeus Lotharingii dignitate agit.Caraphaeus probavit consilium, sed parvium exercitum, quem summus armorum Caesaris Legatus pro dignitate ductaret, eum esse censebat. Igitur rogabat, quando staret sententia, uti ei sex legiones de Castris Bellogradensibus adderet. Bavarus de gloria impense solicitus.Bavarus principio non auscultare: tandem Caraphaei precibus fatigatus in id con-