Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/331

Haec pagina emendata est
301
liber tertius

silenti eo deferri naves jubet: sed dum in flumen deducebantur, Turcae impediunt;ad sonitum Turcae veriti quod res erat, ad alteram adcurrunt ripam, caecisque telis infestant trajectum. Glandium sibilis nautae, Obturbant;nocturnis insuper umbris intendentibus metum, perterriti ad ripam rursus adpellunt, naves deserunt, et inter proxima dumeta occultantur. Deterrent.Non hortatus, non minae proficere; et tamen in paucis ejus noctis horis omne rei bene gestae precium situm erat. Magnanimitas Bavari virtutem addit Christianis.Igitur Dux binos aureos numos in audentes edicit; cum cuique degeneri peccatum ipsa nox ignovisset. Statim recurrere ad transtra, complere milite naves, impellere alacri animo remos. Techelius justo exercitu arcere conatur;
Sed nequidquam.
Techelius cum duodecim equitum millibus, et ingentibus Tartarorum catervis duabus, et perduellibus Hungaris, Germanos ad alteram ripam adpropinquantes tormentis arcere obnitebatur. Sed hi navium ordinibus in medio flumine confertis, et quo propius accederent majori copia in hostes ignita tela conjicientes, eos tandem ab ea ripae parte disturbarunt, ubi ad diluculum usque quinque Germanorum millia expositi.

Osmanis errores.Ubi inlucescente die Osmanes Germanum trajectum jam castra munire conspexit, fremere quod tam insperata occasione abusus fuerit, qua Christianum exercitum in alto gurgite turbantem omnem prorsus delere speraverat: Techelium contra Christianos trajectos immittit.
Techelii audacia Germani virtute repulsa.
et tamen denuo Techelium mittit cum sex peditum equitumque millibus, ut castrorum latus, quod non omnino Germani aggere et vallo munierant, adgrederetur. Sed in aequo majori virtute repulsus perduellis; qui ausus erat tanti exercitus robori, sub tali duce obstare atque officere: Quae perduellium pugnandi ratio?quando rebellantium ea propria pugnandi ratio est, discrimina semper ac detur locus fugâ declinare, et duntaxat circumventos, desperatione simulante virtutem, fortiter agere. Reliquae copiae eodem die per pontem trajectae.Inlico Bavarus pontem e navibus faciundum imperat, eodemque die effectum reliquae copiae libere ocioseque sequenti nocte superarunt.

Bellogradi imago.VI idus augusti Bellogradum castra movit, quam super Tauruni ruinis conditam Albam-Graecam dixere. Ea in Hungariae finibus sedet, Serviaeque angulo, quem Danubius Savusque describunt, ubi ille hujus tum aquas tum nomen absorbet: et hinc iis flumninibus, hinc procul continuo inaccessorum montium jugo fauces custodit, e quibus Turcicae vires in Hungariam universam evomuntur. Suburbia fertilium agrorum conspecti amoena; urbs magna ex parte adluitur Savo, et in edito arx munita mediae imminet urbi. Non procul inde castra communitissima, et ad bellum Hungaricum gerendum instructissima posita.