Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/325

Haec pagina emendata est
295
liber tertius

se, inlico eum differunt aemuli, nedum contemnere amplissimos honores a Caesare per summam largitatem oblatos, spernere quoque: scilicet audire vanas amicorum laudes, omnem Christiani nominis Imperiique Romani spem in ejus prudentia et viriute sitam: et praecipuo ejus merito frangendum antiquum morem, quo excrcilus Quaestura belli Consilio et aerarii Praefecto subjicitur: cum duntaxat Quaestoris referre tempori belli necessitates, bellici Senatus decernere subsidia, ejus qui aerario praeest aes erogare jus sit. Sed enim perspicuum et palam, eum adfectare potentiam, et velle suo unius arbitrio regere cuncta.

Caprara, Kinskius et Bonvisius Caraphaeo favent.
Egregium Innocentii Pont. Max de Caraphaeo judicium.
Hinc Caesar diu anceps agit: Caprara interea insimulata purgabat: Kinskius Caraphaei meritum legibus eximendum suadebat, ne ea cunctatione tempus utendi seditione ab Turcis facta praeteriret: Bonvisius instabat quod Innocentius Pont. Max. omnem belli utiliter porro gerendi spem in eo viro sitam esse existimabat, et anxius agebat ne detrectaret. Sed ubi praeter omnium spem opinionemque, aemulorum invidiâ devictâ, Transylvaniam Caesari cum tanta utilitate dignitateque restituit; Sapiens Caesaris temperamentum.temperamentum excogitatum, ut exercitus Quaestura, belli Consilium et Praefectura aerarii unum Conlegium facerent; ut neque his quidquam detraheretur, et omnes aequa dignitate censerentur.

Sine exemplo Quaestura Caraphaeo cum eximia dignitate demandatur.Ita sine exemplo Quaestura Caraphaeo cum facultate Caesarem recta adeundi, retento legionis imperio, et plena rerum gerendarum potestate demandatur. Amici ad eum scribunt[1], ut munus tantis his legum beneficiis ornatum ineat, quo ejus obsequium in Principem potentiae est exaequatum. Jam palam omnibus, Caesarem tanto studio et dignitate eum prosequi, ut praeterea neminem: et protulisse honorificentissimum de eo elogium: Honorificentissimum Caesaris de Caraphaeo testimonium.Talem virum praecipuum sibi esse oportere. Videat ne Princeps tantam liberalitatem pari indignatione commutet: ne aemulis eum funditus perdendi detur occasio, neque amicis ullus ei opis ferendae locus.

  1. Ex lib. Epistolar. Kinskii ad Caraphaeum: ex lib. V Epistolar. amplissimorum virorum et summorum Principum ac belli Ducum ad eundem.