Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/324

Haec pagina emendata est
294
de rebus gestis a. caraphæi

ponere, ut non modo sine magno intertrimento, sed ingenti cum fructu victoriae pararentur. Hinc Caesar prae ceteris Æneam Capraram rogat, Æneae Caprarae pro Caraphaeo suffragatio.an virum tanto muneri idoneum censeat? qui respondit: eum unum spectatum sibi videri: etenim centum ferme virorum millia continenda in officio, et vitae ac belli necessariis instruenda inexperto committere satis periculosum: nam facile una offensione summam rem ruituram.

Kinskius sub certis legibus Quaesturam offert Caraphaeo.Igitur Caesar, in hanc partem inclinans, Kinskio mandat ut tentabundus Quaesturam offerat Caraphaeo, quam in utraque Hungaria Transylvaniaque, non autem in provinciis hereditarits obeat: et eam ipsam belli Consilio, cui pro Praeside Ernestus Rudgerus Starembergius praeerat, et aerarii Praefecto Wolphango Rosembergio-Ursino submittat: ut abdicet se legionis imperio, et pro eo Hungariae regimen sibi prorogari petat. Et ut suscipiat exhortatur.Kinskius conditiones viro proponit, et ut suscipiat exhortatur[1]: quod eo munere viam sibi ad sanctissima Caesaris consilia muniat, quo facile porro possit ad summum Aulae fastigium pervenire.

Caraphaeus eam repudiat.At Carapbaeus Quaesturam alieno arbitrio et fide administrare exterum, solum, inter tanta odia non posse retur: ne si forte adversa cadant, ab aemulis obruatur, quod in eas angustias res Caesaris redegerit, ut iniquis conditionibus pacem cum Turcis paciscatur. Et quanquam eum honoris gradum ambire, tamen tam abjecti non esse animi ut adstrictiori, quam Rabatta, potestate fungeretur: nisi enim ex hereditariis Regnis quoque tributa coëgerit, de bello administrando plane diffidere. Legionem autem ex singulari Caesaris beneficio sibi, hactenus viveret, adtributam esse; et satis ipsum sibi infelicem videri, si in Quaesturae munere supremum obiret diem. Et ea lege Quaesturam initurum, ut habeat in acies et pugnas imperium: multum enim de fama sua Caesari jam indulsisse, quod ut ejus rem faceret deses ad focum armorum imperator ab aemulis inludatur: recens exemplum, ipsum Rabattam, qui in Strigoniensi proelio sub Bavaro Duce equitatui imperavit. Hungariae vero moderationem nedum ambire, ultro excusare: jam enim sibi molestum supra viginti annos inter infensos infestosque versatum esse. Providere suam hanc muneris declinationem grave aemulis invectivarum argumentum praebituram; sed solari recte factorum conscientiâ.

Æmuli Caraphaeum in invidiam trahunt.Ubi cognitum, Caraphaeum Quaestoris munus repudias-
  1. Ex lib. Epistol. Kinskii ad Caraphaeum.