Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/319

Haec pagina emendata est
289
liber tertius

tae agant; imminente ejus cervicibus Tartaro, qui biduo aut summum triduo cuncta igne ferroque devastet: unde Caesari eo Germanorum militum parvam manum immittere intutum; aut ingenti exercitu egentissimam provinciam obtinendam.


caput vii.

Lippam, Lugosium et aliquot castella capit.


Lippae captae utilitates.Inter movenda tamen e Transylvanis castra Lippam recipiendam censuit, ut Caesar Marusio flumine compos fieret, quo Turcis in Transylvaniam aditus occluderetur, et Germanis e Transylvania Segedinum usque inoffensum pateret iter; Themiswar, et hinc Varadinum in majores redigerentur angustias; Bellogradum, atque ipsum Themiswar magis a Varadino seclusum foret. Anno mdclxxxviii.
Prima expeditio inrita.
Tamen Taczatum et Zatvaranyam capit.
Hostem liberaliter habet.
Idibus igitur aprilis eo cum justo equitatu movet; sed magnis imbribus, et inundato ex iis late agro, iter prosequi impeditus, ne militem perderet, agmen reduxit. Id tamen profuit iter, ut ei oppida dederentur, Taczatum et Zatvaranya, utrumque ab urbe Deva tres leucas dissitum, et primum in Marusii ripa fundatum. Et quanquam bonam magnamque praedam inde agere posset, praesidia tamen libera Lugosium abire, et bona sua sibi auferre permisit; rem Caesaris suis privatis rationibus habens potiorem, ut benignitas in hos usurpata ceteros facilius ad deditionem adliceret. Lippam expositamIta patefacta omnino via e Transylvania Lippam usque; neque ullum ulterius ad eam armis petendam obstaculum.

Secunda expeditio.Non multo post, nivibus solutis, bismille peditum et quatercentum equitum Cibinio educens, et justo tormentorum numero, proficiscitur; equo et homini victum fluvio Marusio devehente. Salmosium capit.Et in agmine arx Salmos dicta ultra Marusium ad tormenti ictum extructa, quae praetereuntes Christianorum naves graviter infestabat, ad primum Caraphaei edictum dedita est.

Lippam obsidet.Lucescente xiv kal. majas die Lippam pervenit: observat urbem in Marusii margine sitam: munimenta explorat, oppuganationem designat: et qua hortorum sepes forte fortuna extenuatum militum agmen occulebat, in urbis conspectum educit; tormenta e regione disponit. Per foecialem obsessis edicit, ne extrema bellorum expectent, et bonis aequis conditionibus urbem dedant: Oppugnat.quod propugnatores
Vici Op. lat. T. I.
19