Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/318

Haec pagina emendata est
288
de rebus gestis a. caraphæi

proderet: Omnium opinio.ex omnibus nemo prorsus inducere animum poterat, Telechium, qui immortale odium in Austriam Domum semper exercuerat, et fecerat obnixe omnia ut ei incommodaret, gravissimasque re ipsa dederat noxas; nunc timore omni seposito, repente mutatum sua studia in Caesarem omnia animitus convertisse: Caraphaeus mittit ad Caesarem foederis codicillos.quum per C. Herbstheimium ad Caesarem mittit foederis icti tabulas, et rem, ut gessit, omnem ordine exponit.

Trnasylvaniae Regnum Caesari ex foedere restitutum, cum praeclara rei gestae dignitate.
Insperatum Caesari.
Ita Transylvania, Lotharingico inviolato, per aliud foedus denuo percussum Caesari se voluntate submisit, servatâ Romani Imperatoris maxima dignitate, quod ejus implorarint fidem justâ nedum aequâ conditione, ut sibi Regni privilegia prorogaret. Caesar rem a Caraphaeo gestam accipit insperatam: ejusque ingentis meriti semper memorem fore, et honorificis testimoniis, ubi se dent occasiones, dignaturum promittit[1]. Transylvanis autem rescribit, gratum adprime sibi eos fecisse, quod ultro Regem justum legitimumque adgnoverint suum: contra quosvis hostes se eos omni ope protecturum promittit; ac brevi missurum cum summa rerum agendarum potestate Legatum, qui iis Regni privilegia confirmet.

Valachiae Princeps Ablegatum ad Caraphaeum mittit.
Vera officii caussa.
Interea, Coronâ captâ, Sorbanus Cantacuzenus Valachiae Princeps per Ablegatum generosae stirpis equos duos Caraphaeo dono mittit, cum humanissimis literis, laudeque refertis, quod rem Transylvanicam bene gesserat. Sed vera officii caussa fuit quod, Coronâ perdomitâ, Germanorum arma ad eum proxime admota erant. Nam antequam Transylvania eâ, quam modo narravimus, ratione Caesari firmaretur, per Episcopum Nicopolitanum cum Ladislao Cziachio Haidonum duce simulaverat in Caesaris fidem venire, et Constantinum fratrem Moldaviae Principem secum in ejusdem partes tracturum; scd semper cunctabundus, dum interea Tartaros frumento, equis pecuniaque juvaret. Nunc igitur metuens ne Caraphaeus ad adserendas bellicae aequitatis vindicias, vi et armis auferret ea belli subsidia, quae ultro conferre cessarat, eum sibi conciliare nitebatur. Caraphaeus benigne Legatum habet.Nihilo tamen minus Caraphaeus perhumaniter Legatum habuit, et ad eum perinde respondit, ut quam posset ex eo rem faceret: ceterum nunquam utilem Germanis, nisi Themiswar caperetur, existimavit. Valachi coërcendi ratio.Nam Graeca fide Princeps in universa provincia nullam habens arcem, in qua paucae Germanorum cohortes turmaeve tu-
  1. Ex lib. Epist. Caesaris ad Caraphaeum, ep. 115.