Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/316

Haec pagina emendata est
286
de rebus gestis a. caraphæi

Unus omnium Nicolaus Bethlenius incredibili ardore animi intercessit. Ingens Caraphaei auctoritas.Ibi Caraphaeus per fastidium respondit, ut Transylvani libertate uterentur sua: juvasse tamen plane perspexisse, eos nulla necessitate adactos, sed ex mera libidine Turcis servire velle. Hinc cum in Telechii tribum concessissent, omnes Bethlenium, ne perverso et importuno libertatis studio provinciam perditum eat, commonent commoventque. Ita die postero ad Caraphaeum omnes unanimi redeunt obsecrantque, Eximia rei gestae dignitas.ut quam ferunt aequissimam conditionem accipiat; se omnia a Caraphaeo inrogata facturos, modo Caesar populo Transylvano legum beneficia conservet.

Igitur tribus post diebus tabulas afferunt, ubi conceptis verbis perscriptum: Foederis Caraphaeani formula.Senatus Populusque Transulvanus nulla adactus vi, sed sponte omnino sua ejurat in Turcas obsequium: et in Leopoldi Caes. et Josephi fil. Austriorum, et ceterorum deinceps Hungariae Regum seu re, se consilio majestatem minuerint, ejus legis fraudem in se admittant: id unice orare, ut sua legum beneficia sibi serventur. Lectum ratumque habitum in Conventu, subscriptum signatumque a tribus nationibus, Saxonibus, Hungaris Ciculisque, in quibus universa Transylvanorum Respublica continetur.


caput vi.

Ex novo foedere icto in urbes Kowac, Gorgoni, Hust, Coronam Germanum praesidium inducit ad ulteriorem provinciae securitatem: Coronensium motum tranquillat: Franciscum Veteranium armorum Caes. imperio praeponit: Valachiae Principis legationem audit.


Fogara permittitur libera Principi.Mox immittere occipit praesidia in oppida recens conventa. Fogaram enim, quamvis depactam, Germano milite liberam sinit, ut ibi in arce non satis munita Princeps aliqua cum dignitate degat, cui quingenti omnino Transylvani milites excubant vigilantque.

Coronenses tumultum faciunt.At Coronenses, qui in Valachiae finibus siti Tartarorum inruptionibus maxime obstare possunt, sumptis per tumultum armis, Germano praesidio portas occludunt: et moniti de eo, quod omnium ordinum consensu pro salute reipublicae gestum erat, audacter respondent, neque Principi, neque adeo Populo Transylvano universo de Corona quidquam mutare licuisse.