Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/312

Haec pagina emendata est
282
de rebus gestis a. caraphæi

tentia in ordinem lecta est, et in Consilium cooptati Primores. Ita Princeps segnitiâ, Optimates metu, multitudo dolis habetur. Populi oppressa libertas.Libertas suffragiorum adempta; quae eo indicuntur, ut potentiorum libidini serviatur. Etenim in iis, Reipublicae Principisque salute obtenta, clari virtute viri proscribuntur; pacis tranquillitatisque nominibus inductis iniqua tributa imponuntur; quibus populus graviores sibi dominos commercantur et constabiliunt, legesque sibi ipsis exitiosas jubent. Hisque artibus quindecim abhinc perpetuis annis libertas sine re inane nomen per ludibrium jactatur. Optimatum adflicta auctoritas.Optimatibus nihilo gravior auctoritas, qui discordiis laniantur, suspicionibus deterrentur, delationibus opprimuntur. Ita saepe bona consilia potentium vi cum bonorum dolore et Reipublicae detrimento evertuntur. Principis contempta majestas.Hinc conjicere licet, quam viliter majestas apud Principem jaceat; ut mirari detur, quomodo haec Respublica tandiu steterit? Cum haec diuturna mala, tum insolens hybernorum et grave onus Transylvania perfert uno liberae religionis solatioUnum malorum solatium religionis libertas.
Emendandae reipublicae ratio.
, quae ob publicam tranquillilatem introducta quinquaginta ab hinc annis mutua pietate toleratur. Igitur Caraphaeum orat, qui novellam provinciam emendandam suscipiat: nam mollissimam commodissimamque futuram spondet, modo eam humana et divina liberam agere sinat: de Republica ex aequo bono ordinanda conventum edicat: et Comitiorum habendorum rationem praescribit, qua suffragiis libertas, provisis aequalitas, rogatis sanctitas esset.

Danielis Absalonii de ordinanda Republica Transylvanica sententia maxime aversa.
Purgat perfidiae suspicionem.
Contra Daniel Absalonius, studii in Caesarem diu satisque spectati, in sententiam maxime aversam concedere, inde exorsus[1], non eum primum erga Caesarem suae fidei et constantiae diem: ex quo in Caraphaei venerat clientelam, per id tempus amicos inimicosque ex Germanorum utilitatibus delegisse; neque odio patriae (quippe proditores etiam iis quos anteponunt invisi sunt) verum quia Germanis Transylvanisque idem conducere existimaret. Igitur pro statuminanda salute publica, quae cum salute summae potestatis semper conjuncta est, censere: Suadet Principem in ordinem redigendum;
Et Principatum omnino extinguendum.
Jus Caesari fovere.
Civilem rationem id velle.
Principem in ordinem redigendum, eique in alias Caesaris ditiones permutato patrimonio commigrandum; eamque Reipublicae formam omnino antiquari oportere. Hungariae namque Regibus summum in Transylvania jus esse; ideoque regni consortem aemulumque non pati. Eam in hostium limitibus sitam pro-
  1. Ita reperio ejus sententiae principium desumptum ex Oratione Segestis apud Corn. Tacitum, Annal. lib. I, cap. 58.