Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/308

Haec pagina emendata est
278
de rebus gestis a. caraphæi

tamen spondent, ut optatum referat donum. Quod mox liberaliter dono datum.De ea re habentur mox Comitia, atque in iis, uti rogatum est, ita jussum.

Egregiae civiles artes, quibus Caraphaeus Transylvaniam convertit Caesari.
Intentissima disciplinae militaris severitate,
Summa comitate in Transylvanos.
Qua arte Catholicos?
Qua Saxones?
Qua Ciculos?
Qua multitudinem universam adlicit?
Interea Caraphaeus, ut Germani Transylvanique animis coalescant, qua terribilis erat, intenta severitate in militiae flagitiae diligentissime inquirit; in reos exasperat poenas, ut miles ne vultu quidem provinciae laederet libertatem: contra cum Transylvanis omnes comitatis mansuetudinisque artes adhibere. Catholicos conciliat, quod eorum cum Caesare communis religio apud se gratiâ praecipuos faciat: Saxones adprime charos habet, memoriâ communis cum Germanis originis: Ciculos ex inclyto Hunnorum sanguine miseratur, infra omnes Transylvanos haberi: plebe graves Primorum usuras expostulante, egestati contra avaritiam adest; et in quovis exorto certamine aut controversia, multitudinis jus contra paucorum potentiam, infirmitatem adversus vim protegit: Popularissimus.cultu comis, aditu facilis, cum tenui plebe liberalis, munificus cum primoribus; in audiendis precibus humanus, aequus in sententiis; asper dumtaxat rigidusque in criminibus atque adeo peccatis suorum.

Sed potissimum Proceribus, ut a quoquo eorum aut officii aut rei caussâ adiretur, per sermones occasione se dante natos narrabat, Summa arte praesentem rerum statum sub Turcarum fide incusat.Se antequam eam provinciam inisset, putasse Regnum aditurum cultum agri, hominibus frequens; opes ac nitorem observaturum, si non pro ejus amplitudine et majestat , quum centum ferme virorum millia legebat et instruebat ad bellum, saltem magnum pristinae potentiae opulentiaeque specimen spectaturum. Sed cam sub Turcarum protectione ab sua antiqua dignitate insigniter decidisse notaverat. Turcici regni arcanum.Enim vero Turcam, arcano regni illo suo, in limine provincias sub libertatis specie decipere, ut sint suum inter et aliena Imperia veluti in freto interjectae moles, quae primae excipiant frangantque bellorum procellas et fluctus; eoque pacto interea deterere, quousque tandem solitum ibi Imperii sui finem imponat, vastitatem. Miserae Valachorum fortunae.Facile ipsis e propinquo Valachiam, non perinde ut Moldavia, adflictam intueri: in ea duobus ante seculis ad sexaginia ferme praeclara oppida et munitissima celebrata; nunc unum omnino, idque semirutum Monasterium in edito superstare, ubi vix una atque altera cohors, turmave agitare praesidium possit. Principis ludibrium.Pro Principis Palatio duas semper Turcarum turmas in stationibus esse, a quibus perpetuo observatus nullum Ablegatum, neque adeo privatae conditionis externum admittit, quin de eo Turcicum Senatum edoceat: Tartaros