Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/305

Haec pagina emendata est
275
liber tertius

securi percuteret, ex falsa adfeciati regni suspicione; Bethlenios et Cziachios Constantinopoli, Techeliun Varadini catenis onerari curarat, infirmo metu ne Transylvaniae principatum apud Turcas ambirent; Superbissimum ejus dictum.et in publico conventu jactaverat, se unum hominem duobus maximis Orbis terrarum Imperiis inlusisse, ut Transylvaniae, quemadmodum ipse ajebat, libertatem servaret, re autem ipsa ut inter eos regnum obtineret; quam ad rem magnam domi factionem; Factiosissimus domi, hospitiis potentissimus foris.magnas foris amicitias cum Turcis, Tartaris, Polonis per magnas artes colebat, ut stupidus Princeps regni insignia sibi gestaret; omnino verisimile non videri, inlico fiduciam induere ut posset, ne nihil sibi de potentia libaretur, si quid ipse ab eo peteret, quod majorem ulterioremque et militi et provinciae securitatem conciliaret.

Caraphaeus miro ingenio ad se animos convertendi.
Vulgo de Caraphaeo dictum.
Argumenta quae firmant Telechium conciliari Caesari posse.
Sed tamen ingenio fretus, quo mirum in modum praestabat, ut quos vellet ad se converteret; quod gravius efficiebat summâ de se opinione severitatis incussâ; unde vulgo dicebatur aut amore, aut metu Caraphaeo esse obsequendum; Telechium in Caesaris partes transducere confidit: cogitans, eum senio infirmum non oportere amplius incerta conari; liberis onusto, et occultis aemulis gravi expedire securas familiae opes posteritati relinquere; easque tantas in Transylvania et Regni quas dicunt partibus possidere, quantas nullus ei Rex summus in alia ditione reponat: ob patriae salutem id unice studuisse, ut infirma Respublica inter duo praepotentia Imperia sita adhaereret ei, unde spes metusve propiores. Nunc, universo ferme Hungarico Regno a Germanis reciperato, praesentem ejus fortunis Caesaris tutelam esse: gravissima quidem Caesari dedisse damna, sed Principi subditum, qui sub Turcica fide erat; et ut reum, admissa promeritis im Caesarem emendare posse; cujus clementiam, vel cum subjectis nunquam insidiosam compertam, metum ei omnem esse sublaturam.

Telechio utendi modus.
Quid faciat gloria praeclaros viros?
Has igitur ob rationes eum suis explicandis consiliis adhibendum statuit; sed ut praecipuo utatur, non ut indigeat uno. Enimvero gloriâ insignes viri non alia de caussa extitere, quam quod a fortuna in medium magnarum rerum veluti caecum turbinem conjecti sunt, consilio autem ducuntur ad tenuissima opportunitatum discrimina internoscenda, quibus rectam magnorum facinorum ineant viam. Caraphaeus si quae de Telechio vulgo habebatur, eam sequutus esset opinionem, Vulgi opinio de Telechio.
Sapiens Caraphaei de eodem conjectura.
eum unum res Caesaris in Transylvania omnes disturbaturum, is certe inutiliter rem gessusset. Sed vir prudens in re praesenti ea rerum momenta