Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/304

Haec pagina emendata est
274
de rebus gestis a. caraphæi

longe, vel prosperante belli fortuna, quo latius profertur Caesaris victoris imperium, eo pluribus copiis exercitum instruendum.

Alia argumenta quae vim urgent:
Incoepti celeritas,
Turcarum seditio,
Moschus Tartaros distrahens,
Polonicus Conventus,
Caeli rigor diffugiis Transylvanorum adversus.
Germanorum virtus,
Belli fortuna Caesari adspirans.
Sed hos omnes metus ipsam celeritatem disturbare cunctos ac disjicere spes erat, dum Turcae cum eaternis cladibus, tum intestinis motibus adflictarentur; Tartaros Moschus formidanda expeditione occuparet; et Polonicus Conventus in eorundem perniciem haberetur: Transylvanos interea rigente adhuc caelo in urbibus opprimi posse, diffugio in nemora pernegato: Germanorum virtutem periculis majorem: prospera belli fortuna florere Caesarem, eaque per occasiones sese ostentante audacier utendum: praesentia laeta et certa prae tristibus futuris ac dubiis posthaberi, timidi non cauti esse.

Caraphaeus sedulus caesareae dignitatis curator.
Non tentat vim, ne aemuli vel injuria Caesaris fidem perstringant.
At enim Dux vim experiri veritus est, cogitans, veras legitimasque ejus rei gerendae caussas genus humanum latere; et Austriacae gloriae invidos verisimilem popularemque praetextum nancisci posse Caesaris justitiam calumniandi, Transylvanos tribus perpetuis annis Germano militi largiter et aere et fruge opitulatos esse; cumdem in suas arces optima fide induxisse, ut suis cervicibus hostes imponerent, contra foederis Lotharingici legem, ne vanis delatoribus fides adhibetor: simulari Tartarorum inruptiones, praetendi metus, ut populi Transylani libertatem opprimant, ac senem et puerum Principes circumveniant.

Civilibus artibus et provinciam et militem servare constituit.
Sed anceps quoque ratio;
Telechium ejusque factionem conciliando;
Praeter omnium opinionem et fidem.
Telechius Austriae Domus infesissimus et infestissimus hostis;
Igitur animum omnino adplicavit ad artes, quibus et Caesaris dignitati, una et provinciae libertati et militis securitati consuleret. Sed hâc quoque abruptum, et qua ducebat, in praeceps iter. Una enim patebat via, Michaëlem Telechium ejusque factionem conciliare. Sed neque Caraphaei aemuli, neque amici, neque adeo ipsemet animum inducere poterat, Virum, qui tot tetras perduelliones in Caesarem machinatus, et omnia extrema in Austriam Domum et Germanicum Imperium molitus erat; qui in ejus exitium omnes Asiae vires hoc bello Techeliano-Turcico exciverat; qui superiore anno illud Turcis consilium dederat, ut dum Germani in inferiore Hungaria aliquam urbem oppugnarent, ii omnibus copiis Caesaris provincias praetercurrerent, et igne ferroque excinderent universas; ut cum in Hungaria Germanus miles perstare non posset, ab omnium rerum inopiâ in Germaniam redigeretur; hunc virum subito nunc mutata voluntate Caesaris partes sequuturum. Tristi anxietate potentiae.Ad haec vetustae potentiae anxius senex, qui Apaffio auctor fucrat ut is Dionysium Banfium necessarium suum