Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/303

Haec pagina emendata est
273
liber tertius

ritatem potentia paucorum adflictam; Fogara non satis munita.Fogaram non satis munitam, et expugnatu facillimam. Non igitur ab sex septem hominibus metuendum, qui, nisi opprimantur, rem Christianam universam conantur opprimere.

Argumenta quae vim deortantur.
Concordia gentis contra exteros;
Techelius in proximo;
Primores stipendiarii;
Iisdem et Principi.
Alpium patere subfugia.
Acies per nivosas Alpes discriminosae.
Contra reputabat, Transylvanos, ut inter se discordes; contra exterum congruere et convenire: in proximo Techelium imminere provinciae, in qua multas clientelas et potentium celebraret hospitia: Primores bonam magnamque partem stipis conferre militi, eidemque commeatus e longinquo importare: Principi et Primoribus patere in Alpes subfugia: per hyemem vix in camporum aequoribus belligerari; in arduis autem alpibus per nivium labem nedum impedimenta evehi, sed militem equumque eniti negatum. Galliae quidem Regem in Belgio bella tempore hyemante expedire; sed sex septem summum leucarum algens militi agmen, et omnibus administrando bello e propinquo depromptis. At in Transylvanicarum rerum monunentis proditum, Georgium RagoctiumDomesticum et grave exemplum., januario mense in Maramarosinensem agrum Poloniae conterminum cum exercitu ingressum, sex dierum itinere facto, resolutis in imbres nivibus, cum neque ipse regredi posset, et reliquae copiae ad eum accedere prohiberentur; immensam alpem, quam superare necesse habebat, glacie obstructam offendisse; ut per ingentem hominum et jumentorum stragem editam impedimenta summo operarum connixu, et machinarum gemitu transveheret, ipsa natura eum, ne in exitium rueret, retrahente. Id Ragoctio inter cives; quid se inter hostes futurum? Scilicet, ut cum caeli saevitia humana rabies sociata omnes Caesaris copias ad internecionem usque trucidaret. Et ut majores casus devitet, A Tartaris,ubi Tartari Transylvanos Germanorum incoeptis obniti viderint, perniciter involaturos provinciam, Et a Techelio metus.et utrisque Techelium cum illis suis furoribus affore. Ita opus omnes legiones in Transylvania manere, et fortasse alias quoque inducendas, ni tota fortasse mole bellum in Transylvania gerendum sit. Si id regnum vi subligatur, vi quoque obtinendum.Sed si neque caelum neque homines hunc bellicum conatum aversentur, provinciam vi partam vi quoque obtinendam. Nam si a Germanis in Hungaria male cum Turcis pugnatum sit, Transylvanos laxatos vi, solutos metu extrema militi mala daturos; vel hoc uno, diffugientes in nemora. Nupero in Hungaria firmante exemplo.
Sed miles longe in Slavoniam abducendus.
Sporchium ducem una aestate superiorem Hungariam subegisse omnem; sed vix milite Germano hybernis emisso, eadem amissam facilitate, qua receptam. At ultra Essechum tam
Vici Op. lat. T. I.
18