Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/302

Haec pagina emendata est
272
de rebus gestis a. caraphæi

statem. Neque enim justos metus praetendi, cum veri ei gravissimi subsint. Transylvanica Germanorum hyberna discriminis plenissima.
Transylvania Germanorum sepulchrum dicta.
Aspera provinciae Principi et Proceribus receptui patent.
Provinciae aditus in eorundem potestate,
Kovar, Hust, Corona.
Miserrima Germanorum conditio, si Tartari Transylvaniam inrumpant.
Palam namque differri, Germanum militem a Transylvanis non in hyberna exceptum, sed in insidias: et historias passim commemorare, ingentes Germanorum exercitus in Transylvania deletos: unde Transylvaniam Germanorum sepulchrum vulgo dictam. Eam horrendis alpibus consitam per angustissimas fauces adiri: vulgoque sermones; male sibi Germanos consuluisse, qui mediterranea provinciae occuparunt, aspera, quo Princeps et Proceres sese recipiant, omiserunt, nec munimentis ad fines positis sunt potiti: Kovar egressui in Hungariam occlusum, Hust in Poloniam, Coronam in Moldaviam Tartariamque patere. Ita eum Germanorum exercitum facile oppressum iri: quod iis Tartari suis excursibus obsidia, siquae instituant, disturbabunt; Transylvani necessarias vitae fruges occludent. Germano militi, inter asperrimas alpes laboranti, e longinquo per vastas desolatasque terrarum regiones, et extenuato agmine per difficiles provinciae aditus opem ferre, si non plane desperatum, certe difficillimum et impeditissimum opus. Et ut impenetrabilis provincia adeatur, Germanum auxilium Transylvanos a fronte, Turcas a tergo habiturum; itaque ab utrisque nullo negocio posse circumveniri. Et, sine Tartaris, jam Germanum inter infensos intutum agere: eos enim passim obmurmurare, se pro libertate omnia conaturos; Turbidorum Transylvanorum minae.quam si in Transylvania obtinere non possint, se eam deserturos terram ubi liberi vivere nequeant, et suam libertatem secum in Moldaviam, Valachiam, Podoliam, Ukraniam aliasque hominibus vastissimas terras comportaturos, et eminus ulturos mutatas sedes. Transylvani gens dura, saeva et pro libertate pugnax.Eam gentem duram saevamque, equis, viris sat abundare; ubi duces habuit magnanimos, bello inclytam; si libertas pro duce regat, formidandam.

Vis tentandae facilitas.
Saxones Germanorum studiosi.
Iidem, uti et Ciculi, ab Hungaris oppressi.
In illis provinciae custodia;
In his gentis robur.
Princeps socors, populus divisus.
Telechius simultatibus gravis.
Primorum intoleranda potentia.
Ob haec ommia vi et armis occupandum censebat periculum, et sperabat. Noverat enim, Saxones communis originis memoria Germani nominis studiosos: eos, uti et Ciculos, ab Hungaris oppressos non eadem cum iisdem velle: in illis provinciae securitatem, qui claustra urbium et arcium asservant; in his delectum robur, qui bello nati videntur: utramque gentem, quo vergant, facile mole sua Hungaros periracturam: Principens ignavum; populum religionibus divisum; Telechium occultis simultatibus gravem; et qui coacti ac metu in ejus partibus continentur, ultro, si quis existat, alium ducem sequuturos: privatae fortunae nobiles a Primoribus superbe habitos; Senatus aucto-