Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/301

Haec pagina emendata est
271
liber tertius

randa rationes in utramque partem versavit. Deliberat de milite provinciaque servandus.
Provinciae gnarissimus.
Enim vero is longâ provinciae solertiâ Transylvano conterminae, in qua unetviginti annos versatus erat, naturam ejus reipublicae per amicos hospitesque exploraverat: sed curiosius id egerat jam inde, quum a Caesare Lotharingio se subrogatum accepit. At in re praesenti demum super ea, quae de Transylvanorum animis, studiis, aversionibus, dissidiis gnarus erat[1], cognoscit, ab adversariis Augustae Domus Æmulorum Austriae Domus turbidus sermo. Transylvanorum facilitas aut degener, aut insidiosa.inclytam gentem Hungaram lucdibrio haberi, quod tam foede Germanis sese subjecerit; quos longo et difficili agmine lassatos, fame sitique confectos, minima ostentata vi a regni sui finibus arcere possent; maxime cum Agria Mungactiumque Germanorum praesidio etiamtum libera erant; atque adeo iis, nisi opprimere armis vellent, intra dies inedia perituris munitissimum et opulentissimum regnum prodiderint: Polonicam factionem, Austrii Imperio infensam, eum conterminum aversari: A Tartaris metus.Tartaros, alias in id Regnum invectos, omnia, et potissimum Saxonum agros funditus radicitusque vastasse; nunc sperari amicos sociosque adjuturos, ut Germanos vel in ipsis Transylvaniae hybernis opprimant, vel inde eductos persequantur, disturbent ac deleant: eoque argumento trucem conjecturam firmari, Transylvanus cum Turcis tergiversatur.quod Transylvanus dum Germanos in simi lactare videtur, Turcis tribulum pendat, ab iis Legatos admittat, et cum iisdem denuo firmet foedus.

Deliberat vim ne faciat, an fiduciam praeseferat?
Argumenta quae vim suadent.
Jus Caesari Transylvaniae occupandae cum dignitate conjunctum.
Hinc, justo constantique metu de Caesarei exercitus salute commotus, secum deliberat, vimne Transylvanis faciat, an fiduciam non tamen temerariam ostentet? Vim jus ipsum fovere: eam enim Transylvanorum consilia Lotharingico foederi omino adversari: neque a belli aequitate utilitatem dignitatemque sejunctam: quod Caesar et a praesenti et ab omni posterorum aetate incusaretur, qui justam nactus caussam Transylvaniae reciperandae, quae totius belli Hungarici hactenus gesti fructus, et porro gerendi subsidia praeberet, et sub potentis Imperio Christianis regnis omnibus claustrum esset et propugnaculum; at sub infirmo Principe, qui neque Turcas arcere, neque adeo ingressos ejicere potest, communi Christianorum sacrorum hosti ad proferendum in occiduam plagam imperium regiam viam munit eam neglexerit in suam redigere pote-
  1. Hic sermo a Vaila Laslo Transylvano, viro multis legationibus ad Turcas, Polonos Germanosque defuncto, cum Monacho Basiliano habitus est, quem is ad Caesareum Ducem transcripsit.