Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/300

Haec pagina emendata est
270
de rebus gestis a. caraphæi

tionis is sibi adesse oportere censeat, se ejus imperio submissurum.

Caraphaeus a Lotharingio evocatur.
Paulisper cessat; quid ita?
Insidiosam Germanis Transylvanorum facilitatem suspicatur.
Et vero Lotharingius postquam hyberna per Transylvaniam disposuit, inlico Caraphaeum ad id armorum imperium ab se capessendum ab Hungaria evocavit. Sed is tantisper cessavit, dum provinciam suam omnino pacaret. Cogitabat enim, Transylvanos nunquam commodius tempus contestandi in Turcas obsequii nactos esse, quam quum is Germanorum exercitus longo citatoque octoginta leucarum agmine fessum, et omnium egentissimum, asperam et satis munitam provinciam intrârat; ubi adpropinquante hyeme neque ubi se recipere, neque unde victitaret habebat. Quapropter Transylvanos facilitate, qua Germanam militem in sua oppida et munimenta induxerunt, aliquid monstri alere certo suspicabatur; et idem, quod non multis ante annis, ausuros, quum Germanas legiones aliquot eadem fraude inlectas Claudiopoli oppresserant. Igitur copiis quanquam virtute et numero formidandis, tamen externae opis, qua victitarent, indigis, in provincia prae libertatis studio audacissima non satis tuto dispositis, inter horrentes alpes vel ipsi virtuti arduas, saltusque vel providentiae ipsi insidiosas, pernici Tartaro expositis, a Germano auxilio remotis fermeque interclusis non mediocriter metuebat. Suspicio Caraphaei non temeraria.Neque ea Caraphaei anxietas temeraria; nam Transylvani ad Turcicum Senatum scripserant, Arma Germanica suam provinciam penetrasse; seque inopia eorum adventu perculsos, cum neque quas opponerent vires haberent, neque ullum ab iis praesens auxilium sperarent, tum ob adpetentem hyemem, tum ob militarem eorundem seditionem, idcirco eam vim pati adactos. Et ab eo purpuratorum consessu rescriptum, ut cederent tempori; eam enim commodissimam occasionem fore ejus exercitus ad internecionem usque delendi. Cur non ante in Transylvaniam transit, quam Agriam et Mungactium recipiat?Ad haec quia semper intutum, nam saepissime inutile compertum, arma in alienum ferre qui haberet hostem in suo; si Agria et Mungactium in hostium potestate perstarent, facile fore ut tumultu ab Transylvanis orto, ea praesidia obsidio soluta cum Varadiniensi hoste, et Techelii perduellibus adjunctis, ejus vi motus Hungariam nedum superiorem, sed inferiorem quoque concuterent. Haec adeo omnia metuens Caraphaeus, non prius in Transylvaniam transiit, quam maturata deditione ea firmissima munimenta recepisset.

Claudiopoli armorum imperium accipit a Lotharingio.Ubi autem venit, et Claudiopoli a Lotharingio armorum imperium accepit, de provinciae militisque salute procu-