Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/298

Haec pagina emendata est
268
de rebus gestis a. caraphæi

rarias naves secundo fluvio devecta cibaria sibi subministrari: sed exundante flumine late stagnantes paludes iter praepedivere: quare Duci Erdodium usque regredi, inde petere Segedinum necesse fuit. Maxima super omnes hoc bello Germanorum aerumna.Nunquam Germanus miles toto eo bello graviorem aerumnam tulit; qui longissimum iter per arida et deserta locorum facit, qua nec gramen equum, nec quidquam frugis hominem itinere et inedia languidum reficiebat: nulla arborum umbra, nulla vel conclusa aquula et temporis et agmninis aestum temperabat: et tamen quia summae rei salus in una expeditionis celeritate sita erat, cum Ducis auctoritas, tum opulentae spes provinciae militem ad Transylvaniae fines perduxere.

Lotharingius Transylvano edicit, hyberna militi in ejus Regno locanda.Ubi Lotharingius per exercitus Quaestores Scharffembergium, et Falchenbeimium Michaëli Apaffio Transylvaniae Principi significavit, necessariam belli rationem postulare ut Caesaris copiae in Transylvania hyemarent; quae et id Regnum a communis hostis invasionibus obtinerent, et facilius ad sequentis anni acies expedirentur. Apaffius per Telechium excusando detrectat.Apaffius per Michaëlem Telechium, primum Regni Administrum, se excusatum mittit, Turcarum metu deterreri, ut in Transylvaniae oppidis universum eum exercitum per hyberna disponat: praestare Germanos in Regni finibus aliquot legiones hybernantes locare, et conlatâ ab se ope contentos esse, ut tribus superioribus annis fecerunt, quam ut ingruentes Tartari et provinciam sibi devastent, et hanc Caesari non contemnerdam utilitatem corrumpant. Lotharingius vim intentat.Sed quia summa res in maximum adducta discrimen erat, quod morâ ingravescebat, Lotharingius Telechii artibus vim opponit; Transylvaniae fines ingreditur; Arcem Samblochum capit,arcem Samblochum capit ac munit, ut si quid adversi accidat, tuto egressui cautum sit. Claudiopolim invadit,Inde Claudiopolim petit, urbem in edito sitam, firmis altisque moenibus circumseptam et satis valido praesidio firmatam. Ibi curiata Regni Comitia, vulgo nunc Status dicti, convocantur. Qui urbi praeerat, eam tradere Principis injussu negat: Accipitque in deditionem;Lotharingius ad eam oppugnandam expeditur: sic intentato bello deditur: miles Transylvanus egreditur, Germanus inducitur. Interea Princeps Cibinium,Mox Cibinio potitur. provinciae, ut diximus, regiam se recipit; putans eam Germanorum hybernis immunem fore, aut certe Cibinienses in ea urbe Regni libertatem propugnaturos. Sed oppidani, magis suae quam Principis saluti prospicientes, sibi consilium dedendae urbis cepere. Apaffius Fogaram se recipit.Itaque Apaffius cum regio comitatu in arcem Fogaram commigravit, et Regni Primores sibi adesse per edictum jussit, perduellionis poenâ