Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/294

Haec pagina emendata est
264
de rebus gestis a. caraphæi

Principem ejuro; sed doleo tamen damnare conjugem. Cetera tu in libertate agis; et ita forsan res comparari possunt, ut meliorem nactus mentem Caesaris gratiam demereas. At ego acerrime obsessa nunc cum mea subole, nisi in id miserum convenio pactum, et de Caesaris gratia et de natorum salute despero.

Postea Athname et Regni insignia ad se adferri jussit: ad quae conversa, En, inquit, pro quibus Franciscus Botschajus primus, et quotquot deinceps Hungaricae libertatis Heroës dicti sunt, tot tantisque civilibus motis bellis adlaborarunt, nec unquam adsequi potuerunt. Emericus Teöcheölius retulit, et vestra caussa inter duo maxima Orbis terrarum Imperia bellum exortum, quo alterum prope excidium fuit, alterum prope est. Propter vos tot funera, servitia, direptiones, incendia, vastitates; tot Regna, tot provinciae adflictae; tot ingentes exercitus fusi, fugati, caesi profligatique; immensa utrinque vis auri effusa, et ab Asia Europaque bello pene humanum genus exhaustum. Nunc Hungariae Regno a Caesare feliciter reciperato, quid nisi ludibrium et fabula? Divino igitur consilio a me ad hoc usque tempus servata, ut ex vobis Caesar justum tropaeum ingentium victoriarum extrueret; et haec urbs, quae Emerico primum fuit adfectandi regni incitamentum, Regni ultima dederetur.

Ita xix kal. februarias Mungactium deditum: omnesque Caraphaei auspicia ductumque, C. Tertii virtutem laudare, qui eâ victoriâ Caesaris armis nedum salutem, sed etiam dignitatem servaruntVictoriae dignitas adversus foeminam Principem incruentae.
Viaticum Techeliae de Caesaris aerario datum.
Caraphaeus Zriniam solatur, et Caesari commendat.
: dum inexpugnabilem invictamque arcem, quam Dux foemina propugnabat, ne uno quidem vulnere accepto reciperarunt. Scepisiensi aerario Praefectus Zriniae Ragoctiorumque omne vas vestemque describit, nec eae opes, quae putabantur, inventae; ita ut Caesaris ope Techeliae puerisque equi, rhedae, viaticum itineri comparatum. Caraphaeus Zriniam adloquio erigit, et Caesari diligentissimis officiis commendat, plurimumque militem honoris specie comitem itineris addit: Nefaria Hungarici Regni insignia per Franciscum Glubosichium Viennam mittit.
C. Tertium ob virtutem ab Caesaris cubiculo jussus.
per Franciscum Glubosischium Vicecomitem Zempliniensium, qui in eo obsidio egregie meruerat, Athname et Regni insignia Viennam mittit: et Caraphaei laudatione, quam precibus perfuderat, C. Tertius virtutis ergo Augustaei cubiculi ministerio decoratus.

Inritae Techelii irae.At Techelius, certior factus Mungactium jam deditum, irâ fremere, arma cogere, uxorem, privignos, Athname reciperatum festinare: Ejusdem in Caraphaeum probra.nec probris temperabat in Caraphaeum;