Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/293

Haec pagina emendata est
263
liber tertius
exigere, qui a me tanquam peste sermohem segregent, contactuque discedant? Est enim, est animo virtus solam inter trucia omnem aetatem versari, ut saltem vos unam habeatis animam, quae vos diligat. Nam quamquam Caesaris clementia fidesque me certo sperare jubeant, vos cum dignitate tutos fore; tamen misera parens in infelici domo nata, et inter asperas res educta, quae viris aut immaturam mortem, aut infelicissimum exilium dotis nomine adtuli; vobis patre orbatis, quos inter puerorum vestri aequalium lusus jocosque lascivire, et libere adolescere oportuerat, inter tormentorum pericula fragoresque sub tenebricosis cryptis, et in umbrarum religione teneriorem transegistis aetatem, metuo et expavesco reliqua vitae asperiora. Quando igitur et viro, et gnatis me debeo, et infelix caussa individua est, vos mihi estis viro potiores: nam vobis, vix a me in hanc ingratam editis lucem, jus natum est me vivâ utendi, hactenus educatione ad virium consiliique compotem aetatem perducerem. Si nunc belli jure vestri tutela aliis a Caesare permittatur, saltem alieni officii fidem observabo, ut apud Caesarem praestitam laudem, desideratam accusem. At vestra jam parens Emerico nupsi, qui nunc postulat ut in hujus munimenti propugnatione fortiter oppetam mortem. Sed, ni fallor, jam puto me ei omni officio satisfecisse, quae per omne id belli tempus hanc arcem tanta obtinui virtute et constantia, ut duae omnino urbes in utraque Hungaria fuerint, in quas Caesaris felix ingentium victoriarum cursu offenderet; Buda semel ab omnibus Turcici Imperii viribus primum propugnata, et Mungactium meo et horum fortium virorum praesidio. Nunc jam omne aerariun exhausi; et ut tibi, Emerice, prodessem, his filiis certe obfui: quorum opes in hujus munimenti tutela profudi, et vidua Mungactium quoque servassem. Nullam autem artem, nullum consilium, quo te, vel heic obsessa et conclusa juvarem, omisi. Nunc te obsecro, quando haec optio miserrima mihi datur, ut aut te ausi damnem, aut perdam filios; velis in eam me potius peccare partem, qua minus impietatis in me consciscam. Si hos tu liberos ex me suscepisses, ultro id quod te rogo imperares. Horum patris indue animum, quem quidem debes induere, nam me horum matrem in tua jugalia sacra duxisti. Certe Franciscus Ragoctius, ut servaret filios, lubens hoc suum proderet munimentum. At enim in tua Principis verba juravi. Sed si Rex nec conjux esses, necessitas tamen ab justis hostibus facta me juramento absolvisset. Non igitur pecco, si te