Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/292

Haec pagina emendata est
262
de rebus gestis a. caraphæi

commigrato; ibique omnem ætatem peragito, neque sine Caesaris commeatu inde egreditor: Ragoctii pupilli in Caesaris tutela et fide sunto: Athname autographum aureis literis exaratum, Regni Hungariae a Mehmede Turcarum domino per summam injuriam Techelio beneficio dati codicilli, Turcicus pileus, vexillum et paludamentum, framea, falcatusque ensis, nefaria Hungarici Regni insignia tradantor: Emericus Teöcheölius sive Techelius Caesaris gratiae æternum expes esto. In haec verba concepto foedere Caraphaeus Legatis edicit, ne quartum se adeant: jam enim postremum se cum iis de arce in deditionem accipienda egisse.

Dum priores foederis leges apud Mungactiensem conventum, cui Zrinia cum pueris praeerat; rogatae sunt, miles pronis auribus et laetabundi ex Caesaris clementia sibi vitam, libertatem, fortunas salvas, Ragoctiae dignitatem integram, Principibus pupillis tutorem Augustum accepere: sed ubi duo postrema legis capita ferebantur, omnes obstupentibus animis in vastum silentium concessere: Techeliae principio pallor corrupit ora; mox ira sanguine infecit: sed per ingentiam gravitatem, quanquam perturbata, substitit aliquantisper immota: tandem indignatione rei, dolore sui, viri liberorumque misericordiâ aestuans et exundans animus, lachrymis obtortis[1], in hanc orationem abrupit.

Techeliae oratio, qua suam queritur vicem.Hic igitur miseriarum redacta, ut uxor capitis damnem virum! In id indignitatis altos erectosque Zriniae domus animos recidisse! O quum Æneas Caprara, hanc arcem oppugnans, tormenti ictu me pene perdidit, utinam perdidisset! nam fortis in hostes, piae in meos, honestis nominibus ornatam animam expirassem. Sed nunc mea erga vos, infelices gnati, pietas me degenerem facit: nam sine vobis, ut cum alias nunc maxime has foederis leges interrita feroxque aspernarer, et bibulum Mungactii incensi cinerem meo sanguine satiatum dederem Caesari, nisi cum invenustae parentis pernicie vestra pericula, gnati, confunderentur. Sed quid ego a claris virtute majoribus me dixi degenerare, quae vestrâ caussâ huic amarissimo foederi viva superstem? quae ita me comparem perpeti, deridendam Hungariae Reginam in triumphum traduci, victorum subire Germanorum ora; et invisam omnem vitam inter infensos
  1. Scribit Caraphaeus Kinskio, Ragoctiam, cum ea legis capita legerentur, deflevisse.