Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/291

Haec pagina emendata est
261
liber tertius

dixit; modo Mungactium et Sammiclosiana bona eximantur, quae Ragoctii Principes ab Hungarici Regni compage per vim injuriamque abstraxere: ni autem ei in Techelii bonis uxorium jus quaesitum, in cujus domum, jam minutae majestatis labefactatam, ducta uxor. Caput secundum,Ad haec petunt, ut nobiles viri, ceterique milites et pagani Mungactienses Caesaris gratiae suisque bonis restituantur. Et id Caraphaeus dedit, ut Hungara Mungactii militia, eo foedere laeta, minus Ragoctiae Techeliique miserias adverteret: id tamen de bonis restituendis cavit, ut in praesentia in Fiscum invenirentur inlata. Tandem Ablegati sciscunt, Ragoctiam in Hungaria manere, neque ab ea Ragoctios filios segregari. Caput tertium.Caraphaeus, ut in ea re utilitati aliquam liberalitatis speciem obtendat, ait, quod Caesar Ragoctios pueros Viennam traduci, ipsam vero in aliqua Hungariae urbe manere mandaverat: se vero rogasse Caesarem, ne nobilissimi pueri ab diligentissimae matris sinu tam longe abstraherentur: itaque in se recipere; eam cum filiis Viennam esse commigraturam: pueros autem in Caesaris tutela fore, et qui Caesari idoneus videbitur eorumdem juventam recturum. Praeclarum Caesaris clementiae exemplum.Re ipsa Caesar id mandarat, ut Ragoctiae victae ac veluti triumphatae pudori parceret. Caraphaeus autem eam clementiam dissuasit, ut longinguitate itinerum, et in urbe, ubi Zrinia ab omnibus observaretur, consilia cum Techelio et Techelianis partibus difficilius commearent.

Quam legem inrogat Caraphaeus.
Primum legis caput,
Ubi in ea Ragoctiae desideria conventum, Caraphaeus contra has ei offert conditiones: ut Athname autographum et regia insignia, quibus Mehmedes Turcarum Dominus Techelio Hungariae Regnum injusto beneficio dederat, Caesari traderentur. Id enim magni referre arbitrabatur: nam putabat, Turcas, ubi id rescissent, ad obtinendam ejus rei actae dignitatem, neve praeclare tueri eo pacto Reges ab se appellatos rideantur, statim Techelium morti daturos. Tum deinde ut pacto diserte perscriberetur, Caput secundum.Techelium ex Caesaris gratia perpetuum excidisse: idque agebat, ut ipsius uxoris suarumque partium confessione Techelius et suae et omni posterorum aetati perduellis improbissimus videretur.

Ita foederis concepta lex: Deditionis formulaHelenae Zriniae, beneficiariis militibus paganisque universis Mungactiensibus, alioqui omni divino humanoque jure pessima et extrema promeritis, modo statim Mungactium dedant, admissi venia ex Caesaris clementia impertiator, et ejusdem gratiae restituantor: Zrinia cum pupillo pupillaque Ragoctiis Viennam