Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/286

Haec pagina emendata est

DE REBUS GESTIS

ANTONII CARAPHÆI

LIBER TERTIUS

~~~~~~


caput i.

Mungactium in deditionem accipit.


An. mdclxxxviii.Ut Agriae deditione Caraphaeus, quinctum belli annum feliciter clauserat, aequa felicitate proxime ineuntem est auspicatus, quum Mungactium, omnium in utraque Hungaria, ceterisque Austriacae ditionis provinciis praestantissimum munimentum, cunctae externae opis consiliique commeatum, seditiosorum asylum, rerum novarum inlecebram, et pro partium studiis anxiam curam solicitudinemque totius Regni, in deditionem accepit. Ea enim urbs in ea Hungariae superioris parte, quam Tredecim Comitatus dicunt, in limite quo Transylvaniam spectat inter vastas paludes sita, amplo cingitur claustro, quod latâ profundâque fossâ, aquis ibidem exorientibus stagnantibusque oppletâ, circumdatur. In media urbe munimentum, super arduo asperoque monte, magnificentissime veluti in Regum sedem extructum, circa quod durae circum pendices in altam amplamque fossam exhaustae. Id autem tribus munitissimis arcibus uno muro contentis, et per profundas latasque fossas divisis constat: quae ut pontibus contingunt penitioria profugia, ita in declivi summi montis planicie alia alii imminent ac minantur. Una omnibus porta patet, in quam per angustum et amfractuosum subitur tramitem, qui inter duras cautes munitus est. Omnia super cryptis e vivo saxo excavatis pendent, quo adversus hostium ignes suffugia; ita ut rei militaris prudentes munimentum pene invictum existiment: et suo facto Techelius probavit; Techelius Mungactii uxorem et Ragoctios pueros relinquit.qui, dum ipse per campos et acies rem gereret, Zriniam uxorem et Ragoctios pueros ibi, quam peregri, et inter pacata tutius agere judicavit.

Anno belli tertio Caesar, Eperie Cassoviaque receptis,