Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/285

Haec pagina emendata est
255
liber secundus

dias vitam degere, apud complures Tribunos et Centuriones eum diligenter admonet, ut majori nominis gloriae, et Imperatoris sui utilitati vitam curatius tueatur: et in grati observantisque animi argumentum cyathum donat,Cyatho adversus mala venena donat. quod a malis venenis bibentem sospitat; inquiens, sibi hosti talem vitam chariorem esse, quam civibus. Ubi autem Varadinum pervenit, ei gratias diligenter egit de pactis secum sancte servatisFides Turcis servata., et maxime ab Heislerio Duce per totum id itineris humanissime habitos.

Æmulorum in Caraphaeum notata.Æmuli non probarant, Caraphaeum Rusteni, in Caesaris manum arcem dedere cupienti, non obsequulum; et quod Agriense praesidium Varadinun commeare passus sit, et ita ejus munimenti auxerit vires.

Caraphaeus sedulus dignitatis Regiae curator.Sed Caraphaeus factum defendit; quod ejus pravi militiae moris auctor fieri noluerit, ut hostis subditus cum Principe, et Orbis Christiani omnium maximo Principe aequata dignitate pacisceretur: et providisse, si quid in praestandis foederis pactis offenderetur, salvam majestatem Caesari fore, et Duci potius laesam imputari fidem; uti evenit: Rebus ipsis aemulorum insimulationes confutat.nam Hungara militia Turcas in eo agmine ter adorta, et Germanum praesidium ab injuria vindicavit, ut aliquot Hungarorum maxime infestos caeciderit. Neque sane videre, quid hostibus commodet Themiswar potius, quam Varadinum receptis? cum ea oppida quatuordecim non plus eo leucas dissideant, et ultro citroque libero commeatu: Quam longe a Turcis auxilia mittantur.et a Turcis centum saepe leucas longinqua mittantur auxilia obsessis urbibus, quae ea flagitare videantur, Id vero damni certo acceptum esset, si ii hyberno tempore Themiswar usque traducti essent, quod eo itinere et Turcae, et commeatus, et currus bovesque, non parum Caesaris libata fide, periissent.


_____